Francesco Maria Molza elegiae 2, 4

Testo base di riferimento: M. Scorsone, Rossana Sodano, 1999

Cura dell'edizione digitale: Daniela Marrone


4. ad Aloisium Priullum Venetum

Ille ego perpetuus Tarpei culminis hospes

      Oblitus patriae tempus in omne meae,

Quem neque bellorum strepitus, nec barbarus ensis,

      Saeva nec in medio castra locata foro,

5

Dira nec illuvies morbi commota malignis

      Flatibus, aut saevi terruit ira Iovis,

Romuleis tandem procul hinc a collibus aevum

      Degere, quis credat? docte Priulle, paro.

Scilicet effoetae vires, et serior aetas

10

      Me miris hebetem reddidit usque modis.

Nam neque formosas habeat quod Roma puellas,

      Ipsos quae possint sollicitare Deos,

Nec crebris hominum moveor quod coetibus unus

      Excipiar, comitum concelebrerque choris;

15

Ipsa etiam signis sordent nunc mollibus aera,

      Altaque semotis marmora vecta iugis,

Templaque diversis operum variata figuris,

      Quaeque suum retinent nunc quoque saxa decus.

Aeternum auspicibus quondam Dis condita in aevum

20

      Moenia, septenis facta superba iugis,

Parcite, sat vobis, vitae dum nostra sinebant

      Tempora, et haec studiis mollibus apta, datum.

Sat, Fortuna, tuos olim spectavimus aestus,

      Arbitrio versas dum fera cuncta tuo,

25

Hoc quodcunque aevi posthac mihi fata reservant,

      Vivendum omnino est commodiore solo:

Illic nulla animi sanos ubi gloria sensus

      Avertat, falsis exagitetque bonis,

Neu curam exhibeant fasces, aut purpura Regum,

30

      Sceptraque ab indignis saepe ferenda viris,

Aera ubi nec quisquam aut populi tabularia norit,

      Aut inhiet saeva commoda rapta manu.

Musarum at vigeant passim commercia sancta,

      Quarum perculsus numine sacra fero,

35

Priscaque simplicitas, et nescia fallere vita,

      Saturno qualis regna tenente fuit,

Sollicitos animos habuit cum nulla cupido,

      Nec dederunt agris iugera certa modum,

Molliaque indomiti gesserunt colla iuvenci,

40

      Praeda nec immiti tunc fuit agna lupo,

Et iuvenum sine fraude cohors, sine fraude puellae

      Iungebant molles laeta per arva choros.

Nulla coercebat moechos censura, metusque,

      Ignotumque illis nomen adulter erat,

45

Ergo nec infectos spectarunt sanguine rivos,

      Arva nec innumeris sparsa rubere notis,

Nec galeas curvo pulsarunt vomere inanes,

      Externis vites nec posuere viris,

Illorum extimuit dominatus nemo superbos,

50

      Barbarus Ausoniam queis male victor habet.

Euganeis talem te vitam ducere terris

      Non obscura mihi fama, Priulle, refert,

Et nunc Medoaci properantes carmine lymphas

      Sistere, qua viridi procubat umbra solo,

55

Nunc et Socraticis puros e fontibus haustus

      Sumentem, humano grandius ore loqui,

Quin Latio ignotas dudum sic detegis artes,

      Praebeat ut victas Graecia et ipsa manus.

Felix, cui superum genitor mortalia quaeque

60

      Esse dedit studiis inferiora tuis,

Cui pedibus subiectus amor sceleratus habendi,

      Et Veneris quicquid numina magna queunt.

His tecum decuit potius me vivere in oris,

      Quam spectasse urbis funera Romuleae,

65

Quam saevas acies, truculenti et Theutonis iras,

      Vstaque ab Hispano milite templa Deum!

Vidi ego Vestales foedis contactibus actas

      Nequicquam sparsis exululare comis,

Collaque demissum ferro gravibusque cathenis

70

      Romanum sacra procubuisse via,

Quaque Iugurta ferox ornaverat ante triumphos

      Saucia bracchato vertere terga Duci.

Probrosis, Tyberine pater, te conde ruinis,

      Et moestum in terris altius abde caput.

75

Non tamen admissum hoc facinus pia Numina inultum

      Permisere diu, quod meminisse piget:

Dira lues coeli vitio namque orta repente

      Admissum in nostros expiat omne scelus,

Et quos nullus adhuc ferro consumpserat hostis

80

      Abstulit adversi saevior ira Dei;

Nimirum antiquae revocans ad praemia laudis,

      Aeneadum his gentem perculit illa malis.

Tot tibi servatus rapidis iam saepe procellis,

      Euganeis tecum sedibus esse volo,

85

Quas nec saeva olim violarunt Caesaris arma,

      Attritae Venetum cum premerentur opes,

Nec subiere unquam dirae contagia pestis,

      Innocui tantum profuit ora situs.

Exceptus laribus parvis, et paupere cultu,

90

      Illic compositis ocia rebus agam:

Mi tantum longo diducens stamina tractu

      Observet custos limina semper anus,

Atque eadem ad lunam quaesitis montibus herbis

      Componat cantus, ominaque atra fuget;

95

Quod si sub notis iterum Venus aurea signis

      Errones posthac nos habuisse velit,

Sedula fabellis teneros soletur amores,

      Et dessueta novis ignibus ossa levet.