Francesco Maria Molza elegiae 2, 6

Testo base di riferimento: M. Scorsone, Rossana Sodano, 1999

Cura dell'edizione digitale: Daniela Marrone


6. ad Benedictum Accoltum Cardinalem

Me tenet invitum, fieri quod posse negabam,

      Romani genius, mi Benedicte, soli;

Nam quotiens animo spatia interiecta recursant,

      Disiuncti queis nunc cogimur esse procul,

5

Non mihi Phaeacum dentur si mollia rura,

      Quicquid et Alcinoi parturit almus ager,

Vlla queant aegrotum animum deducere Tempe,

      Nec sine te regum munera magna iuvent.

Scilicet illa in me reciderunt fulmina, dextra

10

      Sunt Vaticani quae modo torta Iovis,

Cum tibi mille neces, intentaque pectore tela

      Vna animi virtus reppulit alta tui;

Mox contemptor opum, nullo non vulnere pressus

      Fortunae, Eridani pinguia culta petis,

15

Aemula qua magnae surgit Ferraria Romae,

      Exilio tellus facta beata tuo.

Herculis hic primum hospitio, dextraque potitus

      Naufragii tabulas colligis ipse tui,

Atque opibus tanti subnixus principis, idem

20

      Quod fueras rebus incipis esse bonis.

Ambustum Phaetonta olim sic gurgite molli,

      Os sacrum attollens, excipit Eridanus,

Vulneraque exiccat lymphis, muscoque virenti,

      Membra prius crebris ictibus usta levat.

25

Dein vasto iuvenem ductum sub pumicis antro

      Sistit, et in molli collocat ipse toro.

Conveniunt virides passim antra ad cognita Nymphae,

      Fidentemque nimis suspiciunt puerum.

Ille animam revomens et sacros fulminis ignes

30

      Vndosam complet sulfure et igne domum.

Tum pater Eridanus fatorum arcana resolvens

      Innixus cubito talia dicta dedit:

"Tempus erit magnus nostra haec cum littora adibit

      Hospes fulminea tactus et ipse face,

35

Qui secum Phoebumque vehat, Phoebique sorores,

      Et doctae quicquid Pallados ora sonant.

O ego tunc quantis assurgam fluctibus ingens,

      Arduus ut coelo cornua summa feram!

Creta Iovem iactet, Latonae pignora Delos,

40

      Accoltus longum littora nostra colat.

At tu, magne Pater, terris quem fata regendis

      Per populos sanctum iura dedisse velint,

Ne saevi, fortique viro, cum pectore culpam

      Praestarit nitido, caetera tuta putes".

45

Hactenus Eridanus; faciles quae dicta puellae

      Certatim densis plausibus excipiunt.

Ipse pater leni compescens murmure fluctus

      Coerula pacatis marmora findit aquis.

Fortunate, tuos iam tum praesensit honores,

50

      Flammatum ablueret cum Phaetonta Padus.

At mihi iucundae perstent si tempora vitae,

      Abstineantque avidas impia fata manus:

Qualis apis, verni species cum temporis egit

      Trans pontum celeri frigora pulsa fuga,

55

Crura thymo redolens florum per summa vagatur,

      Compleat ut dulces, cerea texta, favos,

Talis ego, annuerint mites si forte Camoenae,

      Intexam cartis te, Benedicte, meis.

Quod si me tenebris suprema obduxerit hora,

60

      Et mutos cineres flebilis urna tegat,

Laudibus ipse tuis felix, aevoque fruare,

      Et Pylii superes stamina lenta senis;

Nostraque praeteriens magnus dic busta sacerdos:

      "Huic misero fatum sors mea dira fuit".