Convenevole da Prato regia carmina ad Robertum Andecauensem, 91

Testo base di riferimento: C. Grassi, 1982

Cura dell'edizione digitale: S. Di Brazzano


91.

Quod tibi primatum Saturnus iure beatum,

Gratam personam tibi Iuppiter atque coronam,

Mars tibi cordatam mentem vim quippe probatam

(Cerno), dedit Phebus sapienti luce diebus

5

Omnibus esse bonus, Venus ut sis ad pia pronus,

Et morum forma que sit spetiosaque norma,

Mercurius curam studiosam per genituram,

Argutam, cautam, sapientem merceque lautam,

Lunaque crementum rerum, vitare silentum

10

Seminatam laudem quam, non incurrere fraudem

Aut, bone, defectum nature, rex, rogo, rectum

Sicut habes ducas in opus res lege caducas.

Iudicium firma. Latiar, rex, hoc tibi sirma

Magne virtutis faciet, dabit astra salutis