1. ad Alexandrum Farnesium
Cardinalem amplissimum
Curarum ingenti Paulus dum mole repulsa
Se solis fessum colligit usque locis,
Et modo in Herculei delatus Tyburis arces
Damnata aestivo deserit arva Cane,
5
Aut intempestae surgunt qua monte Graviscae
Communi nescit conditione premi,
Tu gressum comitatus avi, pulcherrime, tecum
Vota virum defers publica, vota nurum,
Suspensamque diu variis terroribus urbem,
10
Absentem dum te cogitat, unus habes.
Ipsa etiam latos Pallas demigrat in agros
Et tecum posita Gorgone rura colit,
Quemque graves iuvenem mox est ductura per artes
Musarum sanctos gaudet inire choros.
15
Atque sub Aonia recubantem detinet umbra
Qua tibi trita olim, culte Tibulle, via est.
Interdum magni laetum in secreta Maronis
Deducit, lateri subsequiturque comes,
Suggerit aut Thusci solers tibi carmina vatis,
20
Qualia Phoebeo dixeris ore cani.
Scilicet his magno sensim praeludit alumno,
Quem properat castris praeposuisse suis.
Illinc principiis disces quibus omnia constent,
Ortaque queis coeant, dissiliantque modis.
25
Dum licet, absentem doctae celebrate sorores,
Vrbe illi est Pallas sola futura comes.
Has avus ad metas primis se exercuit annis
Et tibi, quos superes, leniit ante gradus;
Qui pendentem a se merito nunc aspicit orbem,
30
Et divisa alto cum Iove sceptra tenet.
Quam bene Tarpeum fulsistis numina saxum
Illa qua terris praefuit ille die!
Nutabat patrum sententia, nec satis ullus
Imperio dignus qui frueretur erat:
35
Acri summatum studio sibi quisque petebat,
Et regni cunctos sollicitabat amor.
Obnixique animo inter se non cedere, septis
Vix bene se admorant, intulerantque pedem,
Cum Pauli species cunctis augustior haesit
40
Quam possent oculi, cordaque ferre patrum.
Quaeque illi custos oculis afflarat honores,
Composuit motus Dia Minerva truces:
Aurea sic illi medio stetit agmine sella
Atque dedit victas sacra caterva manus.
45
Sic saeva immites miscent dum praelia venti,
Seu Zephyrum Boreas, seu premis Eure Notum,
Vndarum si forte parens caput extulit antro,
Irae subsidunt, et freta dira silent;
Ipse levi circum volitans vasta aequora curru
50
Concita subiectis marmora mulcet aquis.
Nil unquam studiis aeque est concordibus actum,
Vt cunctos una mente fuisse putes;
Et merito: quis enim tantos componere fluctus
Bellorum victor Marte furente queat?
55
At tu magne puer terris suscepte regendis,
Olim cum coeli templa tenebit avus,
Ex illo virtutem hauri, verumque laborem,
Teque illi similem, qua potes arte, velis,
Vt tenero agnoscens se in vultu, tempora cernat
60
Ipsa iterum per te lapsa redisse sibi.