Convenevole da Prato regia carmina ad Robertum Andecauensem, 93

Testo base di riferimento: C. Grassi, 1982

Cura dell'edizione digitale: S. Di Brazzano


93.

Sex est perfectus numerus, quia nempe refectus

Partibus, ipse redit propriis in seque resedit,

Nec se transcendunt partes, nec ad infima tendunt.

Sic, rex, tu vere, Roberte: perfecta tenere

5

Iura bonitatis, quamvis plus fers pietatis

Et plus dulcoris quam de gravitate rigoris.

Bis quartodenus numerus salit octovigenus

Perfectus: partes habet in se, qui reddit artes,

Et decorat regem servantem te (scio) legem.

10

Ergo reducque gregem quia scis, repara quoque legem

Ad numerum certum, perfectum teque repertum,

Spem repares Vrbis; tunc proderis, o bone, turbis.

Te rogo per mites mores componere lites.

Ipse quater centum numerus perfectus habetur,

15

Cum quo concentum dare nonaginta docetur

Et sex connexus. Nam sic auriga rotarum

Continet amplexus quadrata pace tuarum,

Ordoque novenus radios qui complet earum;

Ex alis senus prior, ac ardore pirarum

20

Te scio contentum. Perfecta dote videtur

Quod fers intentum cui gloria plena paretur.