Francesco Negri Sylvula, 12

12.

De puero canem in fluvium praecipitante.

Dura astrinxerat improbus salignis

Vinclis ad proprium puer lacertum

Acris colla molossi, ut hunc ab alto

Ponte in Meduaci fluentis imas

5

Vndas deiiceretque mergeretque.

Dumque hoc exequitur, toris revinctam,

Qua iam traxerat huc canem, catenam

Oblitus religare, decidentem

Praeceps praecipitem secutus amnis

10

Est hunc usque rapacis in profundum.

Emergens subito sed hinc molossus,

Ac ripam fluvii petens natando,

Huc traxit reducem simul puellum,

Atque illi bona pro malis rependit.

15

Ergo iam pudeat nocere cuiquam

Quum sit vel canis, ut vides, benignus

In saevum, officiosus in malignum.