Francesco Maria Molza elegiae 4, 1

Testo base di riferimento: M. Scorsone, Rossana Sodano, 1999

Cura dell'edizione digitale: Daniela Marrone


1. ad Carolum Caesarem consolatio

Ergo etiam nostros, Caesar, te volvere casus

      Ipsa adigunt saevis fata inimica modis?

Crebraque nos miserum vexant quae funera vulgus

      Foedare augustam non timuere domum?

5

Quae deformatos ostentans moesta penates

      Nunc sacro lachrymas excutit ore tibi.

Ecquis erit superum posthac qui numina adoret

      Aut summum speret flectere posse Iovem,

Caesaris effusas nullo cum pondere voces

10

      Audierit celeres diripuisse Notos?

Quaeque tulit sacris ingentia munera templis

      Tam male coelestes consuluisse Deos?

I nunc, et pacem pingues exposce per aras

      Aut aliquid sanctos perge putare focos.

15

Irrita si Caesar, quo nil moderatius aetas

      Nostra videt, fato vota iubente tulit,

Coniugis et raptae funus spectavit acerbum,

      Spemque uteri enectam disperiisse simul:

Scilicet hoc cunctis meruit pax reddita terris,

20

      Et ductu totiens ocia parta tuo?

Hoc mare pacatum validis quod viribus ante

      Clauserat obsessis Arriadenus aquis,

Hoc Nomadum fractae vires, partique triumphi,

      Quos modo Sidonio victor ab hoste refers?

25

Hoc Latio exclusus totiens Solymanus ab orbe

      Et Nili occultum pulsus ad usque caput?

Hoc probitas, moresque tui, et notissimus ille,

      Ille tuus tandem religionis amor?

Singula debuerant quorum fata aspera quaeque

30

      Rumpere, et aversos conciliare Deos.

Cuncta tamen rapidi discerpunt irrita venti,

      Ipsaque nec pietas nec benefacta valent:

En Isabella tibi media intercepta iuventa

      Ante diem indigno funere mersa iacet,

35

Quae potuit nuper te coniuge digna videri

      Quaeque capax tanti Numinis una foret,

Et dextram everso tecum quae tenderet orbi

      Quaeque mari, et terris iura verenda daret;

Quae nisi nupta foret, pulsa formidine tellus,

40

      Quae nunc sub gemino Caesare tuta nitet,

Te te nixa uno merito foret anxia, partu

      Quo posset tantum continuare genus.

Ipse mihi videor, morbo cum fessa cubaret,

      Cernere te decoris vix meminisse tui,

45

Atque illis manibus, queis concidit Aphrica tellus,

      Nunc varias operum disposuisse vices,

Languentique sitim tenui nunc pellere lympha,

      Collapsam tenero nuncque fovere sinu;

Nec non fallaci risum componere vultu,

50

      Cum cuperes lachrymis cuncta madere tuis;

Et merito: quis enim post arma gravesque labores

      Orbe locus toto non odiosus erit,

Cum tibi se reduci non offeret optima coniux,

      Illa olim collo sarcina grata tuo?

55

Adde quod hostiles seu bello disiicis urbes,

      Seu iuvet in capto ponere castra solo,

Curarum saepe insolito iactaberis aestu,

      Cuncta domi repetens quam tibi tuta forent,

Cum populos Isabella truces, gentesque superbas,

60

      Imperii ad studium cogeret una tui.

Es memor ipse, olim dum te Germania regem

      Detinet, et Rheni frigora, Caesar, obis,

Arserit ut tristi pugnax Hispania bello,

      Tollere damnandas altius ausa minas.

65

Armorum accepit sonitum sub gurgite flavo,

      Moxque Tagus similes edidit ore sonos:

"Quos nunc iactari populos servilibus armis

      Et dira spectas seditione premi,

Hos, Isabella, olim longa sub pace quietos

70

      Imperio cernes subdere colla tuo;

Nam tibi quod primis ausa es connubia ab annis

      Caesaris, et sanctos una rogare toros,

His animis quibus ista rogas pia Numina tandem

      Digna dabunt, votis moxque fruere tuis.

75

Ipse deus properans eadem sub stragula Caesar

      Deveniet, laetus quem comitetur Hymen.

Frustra illum optabunt generum magni undique reges:

      Non alia dignus coniuge, Caesar, eris.

O ego tunc diti contorquens gurgite harenas

80

      Quam tibi selectis fluctibus alta petam!

Assurget placido lenis mihi flumine Iberus

      Et quicquid circum vorticis unda vehit,

Laetus Anas pronis serpens per devia lymphis

      Concedet ripis tunc decus omne meis,

85

Et vagus arentem Sicoris qui humectat Ilerdam

      Lataque conspicuis aequora findit aquis.

At tu felices taedas cui fata reservant,

      Flavaque coniugii vincula nectit Hymen,

Non mihi tum molli telas discreveris auro,

90

      Lucentis lanae neu capiare globo,

Deceptam memorent haec ipsa ad munera quamvis

      Nocturnis Phoeben praeproperasse rotis.

Affixae pensis aliae instrumenta Minervae

      Tractent, et nivea stamina ducta colo,

95

Ipsa manu impellas belli pulcherrima postes,

      Occupet ut Iani limina clausa situs.

Ille igitur seu bella ferus meditetur ad Indos

      Arvaque gemmiferis subdere pulsa vadis,

Prognatam Eumenidum diro seu sanguine gentem

100

      Contundat, Latias seu tueatur opes,

Tu populos late ingentes moderator, et urbes,

      Votaque sint cunctis ultima pace frui.

Atque utinam; sed plura vetant quae pensa sorores

      Ante Iovis solium, certaque fata neunt".

105

Dixit, et auratum dispergens corpore rorem

      Occuluit flavo se Tagus amne pater.

O, te tum quali prudens de vulnere, Caesar,

      Celavit, lachrymas quotque sub amne tulit!

Emersere omnes quae nunc properantibus horis

110

      Vt fletu madeant tempora quaeque tuo,

Et matutinus flentem deprehendat Eous,

      Ebibat et lachrymas Hesperus ipse tuas.

Talis dilecta viduatus compare turtur

      Ingemit, et crebris questibus astra ferit:

115

Illum non liquidi fontes, non pabula nota,

      Nec picturato littora flore iuvant,

Turbatas meminit si quas sed forte lacunas,

      Has sequitur, puros transvolitatque lacus.

Ramorum pernox densa nec delitet umbra,

120

      Arida sed tantum robora moestus adit:

Illic exceptus noctes exercet amaras

      Et negat abrupto vivere coniugio;

At neget, et rauca testetur voce dolorem,

      Quoque libet tristes augeat ore sonos.

125

Te vero, ingentes alio traducere curas

      Quem fata, atque hominum publica vota monent,

Vlterius te flere nefas, sat tristia, Caesar,

      Funera sunt lachrymis concelebrata tuis.

Quin etiam Pauli pietas gratissima coelo,

130

      Humanum amplecti qua solet ille genus,

Sic nuper commota atro est hoc funere, ut omnis

      Vrbs tanto lachrymas viderit ire Deo;

Quarum ut nulla fidem possit tenuare vetustas

      Ingenti cumulo mox pater ipse facit.

135

Mittit Alexandrum tanti solatia luctus

      Qui ferat, et lachrymis indicet esse modum:

"I puer, i, dixit, rerum spes una mearum,

      Quo duce lapsa iterum saecla renata mihi,

Et prima quamvis signes vix ora iuventa

140

      Aude animos regum flectere velle tamen;

Vt firmata virum cum te iam fecerit aetas,

      Vestiet et teneras lucida barba genas,

Iactatura tua haec quo sit se robore virtus

      Praevideant certa tempora nostra fide,

145

Quaeque tibi imposita est terris persona regendis

      Inferior meritis quam sit et illa tuis.

Sollicitos dudum fletus nos Caesaris urget

      Et cogit lachrymis ora madere piis,

Illi tu nostram defer, puer inclyte, mentem

150

      Et quo nos sensu torqueat iste dolor:

Lumina misissem tantos testantia luctus,

      Carior ambobus ni mihi sis oculis".

Sic terris mortale genus miseratus ab alto

      Laetitiam summus mandat adesse pater:

155

Illam aurae, Zephyrique leves comitantur euntem,

      Diffugiunt toto nubila pulsa polo,

Quaque pedem Dea blanda movet, risusque iocusque

      Inducunt molles laeta per arva choros;

Haud aliter Pauli quo quo iustissima cura

160

      Vertit iter, moestus deserit arva dolor.

Illum auro insignem, et fulgenti murice pictum

      Illustri arrident sydera cuncta loco:

Quae graviora petis luctus solatia, Caesar,

      Exemplo pietas haec caret una pari.

165

Pallida mors regum nullo discrimine turres

      Pulsat, et exiguas concutit atra domos,

Cuius tela tamen si qua praevideris arte

      Quo minus officiant fellis habere solent.

Hinc diri nuper totiens arsere cometae

170

      Visaque non notis cursibus astra vehi,

Sol pater obscura nitidum ferrugine crinem

      Texit, in obtusos procubuitque dies,

Lunaque purpureo frontem circumdata giro

      Infecit diris aethera imaginibus,

175

Aeraque templorum nullis cogentibus alta,

      Quis putet? insolito concrepuere sono,

Vox etiam vallesque inter lucosque silentes

      Exaudita graves nocte ciere modos.

Pluraque, quae terras tunc pervasisse putandum est,

180

      Omina tam dirum praemonuere diem,

Vt contundendo iam mens assueta dolori

      In rem praesentem succubuisse neget.

Praeterea, externis dum non turbatur in oris

      Cunctaque Caesareo sub pede bella iacent,

185

Obiectus menti timor hic, amissaque sensim

      Iampridem fracto spes fugit ipsa metu:

Scilicet est aliquid fati cum venerit hora,

      Ipsaque supremi funeris atra dies,

Cognatas interque manus, carosque propinquos

190

      Deficere, inque viri procubuisse sinu.

Illa sibi dulces commendat pignora natos,

      Perque faces thalami, per geniumque rogat,

Interea fugientem animam dulci excipit ore

      Coniux, et lachrymis irrigat ora piis.

195

Dein tumulum Assyrio moerens perducit odore

      Et tristes mittit munera in exequias

Marmoreo donec componat membra sepulchro,

      Grandibus incidens marmora sculpta notis;

Omnia quae praesens implesti munera, Caesar,

200

      Defueris tantis nullus ut officiis:

Ornandi tumulum tibi nunc cura ultima restat,

      Invictum ut tollas hac pietate caput.

Iam iuvat eductas spectare ad sydera turres

      Et subvectatis molibus astra peti,

205

Pyramidas iactet posthac queis barbara Memphis

      Parcius, atque tuum, Caria, cedat opus.

Vnde iterum artificum caelo generata resurgat,

      Eoo coniux sydere clara magis,

Qualis erat populis olim cum iura vocatis

210

      Laeta daret, sacris donaque rara focis,

Seu qualis Libycis nuper te solibus ustum

      Excepit, cultis enituitque genis.

Forsitan et vatem tibi nunc Germania, Caesar,

      Itala seu tellus, seu mage Ibera ferat,

215

Qui tumulo aspiciens immania surgere saxa,

      Artibus et priscum iam rediisse decus,

Te canat, atque animo sortem indignatus acerbam,

      Obduci tenebris coniugis ora vetet,

Vestraque victuris compellet nomina cartis

220

      Providus, et morti non sinat esse locum.

Tu modo Musarum dulces ne despice cantus,

      Queis etiam flecti Numina saepe solent:

Omnia nam tristi cum sint obnoxia fato,

      Despiciunt Stygios carmina sola lacus.

225

Sic luctus olim ut consolaretur acerbos,

      Marcello magnus templa dicavit Avus.

Sic Gai, Lucique simul molem inclyta Roma

      Stare in tam longa posteritate stupet.

H......... haec monimenta doloris,

230

      Augustus domina liquit in urbe pater;

Dumque aliis noctem prudens, et nubila differt,

      Inde sibi aeternum comparat ipse decus.

Ergo bonae florere artes, et surgere passim

      Ingenia, et tanto principe cuncta niti;

235

Musarumque chori dulces expromere cantus,

      Solvereque Aoniis ora rigata vadis;

Scilicet hinc patriam linquens, et litora Minci

      Tityrus aeterna fixit in urbe pedem;

Ascreumque canens Romana per oppida carmen,

240

      Frondis Idumeae praemia fronte tulit.

Egressus donec silvis, horrentia Martis,

      Et Phrigii cecinit bella cruenta Ducis;

Atque pedem magno tandem congressus Homero,

      Intactas Graium diripit unus opes.

245

Idem etiam caelo demitti primus ab alto

      Progeniem sensit ...........

Qua Duce mox toto ...........

      Et posita prisca ..........

Dumque canit sublime vehens ad sidera laudes,

250

      Octavi, sacro detulit ore tuas.

Illo nimirum felici tempore, Roma,

      Praesentes vatem quum coluere Deae.

Carmina quas magno dictantes culta Maroni,

      Cinxisse aeterno te te adamante ferunt.

255

Moenibus aeternis et sic fundasse superbam,

      Nulla queat posthac ut soluisse dies;

Et merito, nam terra vehet dum robora, caelum

      Sidera, dum Tuscas in mare Tybris aquas.

Semper honos, nomenque tuum, laudesque manebunt,

260

      Tantum perpetui carmina iuris habent.