Francesco Maria Molza elegiae 4, 5

Testo base di riferimento: M. Scorsone, Rossana Sodano, 1999

Cura dell'edizione digitale: Daniela Marrone


5. ad Iuliam puellam formosissimam

Iulia nata meis non ultima cura Camoenis,

      Qua sine mi regum despiciuntur opes,

Dum me fata iubent longuinquis vivere terris,

      Si modo sit sine te vivere vita mihi,

5

Quod discedenti crinem turbata decorum

      Pollicita es teneras imbre rigante genas,

Id praestes, moneo, quando haec in foedera sponte

      Venisti, obstringens teque fidemque tuam:

"An mihi non omni semper sis carior auro,

10

      Me Danaes quamvis notus adulter amet?

Externis non sum capiar quae victa lapillis,

      Nec laxa soleam quae stupuisse toga,

Incoctos inhiem nec quae male sana rubores,

      Hos mihi sive feras, Aphrica, sive Tyros.

15

Splendeat illa ostroque et Coa veste puella

      Cui nulla in fletum nox vigilanda venit,

Interpellatos nunquam quae luxit amores,

      Authorem cultus quae tenet ipsa suum".

Haec, et plura tibi cum me discedere fleres

20

      Excidere, animo quae mihi fixa manent;

Nam me destituat spes haec si, Iulia, nostri

      Te merito noris funeris esse ream.

Non tu adeo vinctum triplici praecordia ferro

      Me rere, aut silicem pectore habere meo,

25

Hoc ego dissidium ut valeam perferre, tuoque

      Amplexu credam posse carere diu.

Non me dura tulit summis in montibus ilex,

      Expuit aut mediis Syrtibus unda maris,

Vt tibi me potior turbato foedere quisquam

30

      Esse queat, vitam nec posuisse velim.

Si petis unde mihi novus hic in pectora se se

      Non nulla insinuet nunc ratione timor,

Novi ego peccandi causas quas Roma ministret

      Et quam non facili res mea sita loco est;

35

Adde quod apta tibi nimis est, quae, Iulia, tardet

      Forma viros, miris alliciatque modis.

Sensi ego quam rapido nuper me absumpseris igni,

      Cum semel es misero pervia facta mihi:

Ipsa tuo iaculata omni de corpore flammas

40

      Risisti, assuetae conscia nequitiae,

Et nisi quod subitam intulerant quae lumina cladem

      Illa eadem medicas non renuere vices,

Vltimus ille dies misero illuxisset amanti,

      Vsque adeo incautum me furor abstulerat.

45

Cur ego non aliis credam te, vita, placere?

      Heu nimium multis haec tua forma nitet.

Tu tamen ipsa tuis constans stes, Iulia, dictis,

      Dissimilem nec te iuverit esse tui.

Si quaeris patriis quid agam, pulcherrima, terris,

50

      Omnia mi sordent quae placuere prius:

Vror, dispereo, nec me labor improbus ullus

      Vincit, et aeternum pectora vulnus alunt.

Ah quotiens ego dum laqueos, dum retia cervis

      Tendo, ipsa es laqueos visa subire meos!

55

Ah quotiens unco piscem dum fallimus hamo

      Occurris mediis insidiosa vadis!

Saepe etiam visco Philomela excepta tenaci

      Te dominam quaerulis visa ciere modis.

Denique quicquid agam, tibi mens haec dedita servit,

60

      Inque meo regnas imperiosa sinu.

Quin etiam accipiunt atram cum lumina noctem

      Haud aliter falsis ludor imaginibus:

Nam modo nunc auro, nunc multis splendida gemmis,

      Nunc ancillarum ducere visa gregem.

65

Atqui utinam ludar, nec sint insomnia vera

      Quae mihi fert longo parta labore quies.

Reiecto potius sed te, mea Iulia, circum

      Crine caput, passis inveniamque comis,

Quaeque tibi assideat custos sola, obsita pannis

70

      Et mihi te absenti sedula servet, anum.

Ignaram his quaestus par est traducere vitam

      Moribus, ut nulli sit cupienda viro:

Iure procax, vivatque potens et divite cultu

      Quae pretio excepto nil sibi dulce putet.

75

Di faciant nostro res sint in amore secundae,

      Oppressum tantis nec velis ipsa malis.