Convenevole da Prato regia carmina ad Robertum Andecauensem, 100

Testo base di riferimento: C. Grassi, 1982

Cura dell'edizione digitale: S. Di Brazzano


100.

Sum faciens stantes mentes super hiis meditantes

Que soror invenit Clio, que dulcedine lenit.

Euterpe secum, que fabricat omnia mecum.

Tunc meditatur homo, cum scit de duplice pomo,

5

Vtrum dulce parum, potius vel constet amarum,

Sive bonum, nequam, vel viscere rem gerit equam.

At miranda pari passu facio meditari,

Vel nova vel magna, vel multum concava stagna,

Vel terrore necis que plena patent, quia cecis

10

Non ea pensantur, hec cum sibi non videantur.

Ergo mirantes prope fontem sunt meditantes.

Fundo fontis ego pedibus sto, rumine dego

Mire scripture natalis vel geniture,

Rerum factarum seu maiestate novarum.

15

Ora novem fontis meditor de culmine montis

Celi manantis mentes ut potet amantis.