Francesco Maria Molza elegiae 4, 6

Testo base di riferimento: M. Scorsone, Rossana Sodano, 1999

Cura dell'edizione digitale: Daniela Marrone


6. de Christo crucifixo

Iam nova lux coelo terras demissa per omnes

      Irradiat, nullis nubibus apta tegi,

Duxque viam signat flammis, et praevia caecas

      Explorat latebras, restituitque diem:

5

Humanum Pater ecce genus miseratus ab alto

      Se retegit, qualem saecula prisca sonant,

Et quos nullius commendat gratia facti,

      Ex nobis quando nil nisi triste fluit,

Inserit ipse sui, dictu mirabile, nati

10

      Artubus; insertos mox colit inde sibi,

Et fructus quos nostra illi non seminat arbor,

      Coelesti prudens datque legitque manu.

Atque animo repetens crudelia funera, quondam

      Queis mundo parta est, se tribuente, salus,

15

Antiquam delet labem, legesque refigit,

      Et coelo immeritos, syderibusque locat:

Scilicet haec Nato, duri solatia casus,

      Esse dedit, tanta pro pietate, Pater.

Nil meritis tribuit nostris, nostra omnia sordent

20

      Hic opera, humana quicquid et arte queas,

Laurea debetur tota haec tibi, maxime ductor,

      Quo sine nostra omnis spesque fidesque iacent,

Sanguine tu Patris solus decreta, minasque

      Inducis, Stygias frangis et unus opes.

25

Nil sibi de tanta quicquam decerpserit audax

      Laude aliquis, quando hoc muneris omne tui est:

Sanguine tu nobis reditum, tu sceptra, Patremque

      Concilias, coeli per te adaperta via est.

Incassum huc divos in vota vocaveris omnes,

30

      Vnius hoc Nati nam iubet esse Pater.

Tu, iubare exorto, clara se in luce videndum

      Cui Deus, atque Dei non negat ipse parens,

Quem tibi nunc precibus alium, votisque fatiges

      Ferre aditum, nullo si prohibente licet?

35

Fidere te cuiquam renuit Deus, ipse vocat tes

      Omni defessum pondere quo relevet,

At nos segnities quae nam iam tanta moratur,

      Quis Patrem fessus tardat adire pium?

Ipse Sathan, Sathan ipse, odiis incensus amaris

40

      Hos nectit laqueos, vinclaque dira parat,

Quo summi eripiat nobis promissa parentis,

      Et coeli miseros templa subire vetet:

Humani observans nempe is vestigia gressus

      Ardet, et erranteis implicat usque pedes,

45

Cuius si mediis olim te. exsolveris, acer,

      Nexibus, urget adhuc non tamen ille minus;

Vrget, et extremae contorquens agmina caudae

      Mille dolos veteri callidus arte novat,

Vsque adeo iam tum praelato invidit honori,

50

      Cum premeret nitido sydera clara pede.

Ergo Deos meliora petens Natumque Patremque

      Huius in invisum mox caput arma para:

Tela manu capias, fraudes frangentur inanes,

      Et repetet Stygias hostis amarus aquas,

55

Obscuramque trahens maculis inglorius alvum

      Squammea, demisso pectore, terga dabit;

Fumanti demum stridens se condet in ulva,

      Sauciaque effractis cornibus ora gemet.

Tu tamen, oro, animos parto ne tolle triumpho,

60

      Viribus acceptum nec refer ipse tuis,

Nec tibi tamen prudens quisquam hoc suaserit author,

      Divino id nutu quin cecidisse putes.

Ni facias, properata leget vestigia retro

      Lubricus, et multo promptior arma feret,

65

Teque iterum involvet spiris ingentibus, audax,

      Nulla queat posthac quas soluisse dies.

Haec modo scribebam, Arctois cum fulmen ab oris

      Emicuit, longas subsecuitque vias:

Cuius ego excitus monitu, sequar omina tanta

70

      Qua licet, et Superum numina sancta vocant.

Iam iuvat exuvias veteres posuisse repente

      Indutumque hominem protinus ire novum,

Altius et tenebris caput exertasse malignis,

      Cum miser id possem constituisse minus.

75

Proinde tona eloquio, coelo gratissima tellus,

      Iam dabit victas quaelibet ora manus,

Nec frustra effusum Nati spectare cruorem

      Vlterius poterit sustinuisse Pater.

Erumpet mediis sic Pax Aquilonibus acta,

80

      Quae secum terris optima quaeque vehat,

Postremo intrepidos coelestem sistat ad urnam

      Iudicis, et firma nos tueatur ope,

Illustresque fide, ac consanguinitate propinquos

      Cognato capiti restituisse velit.

85

Ipse Pater solio demum miseratus ab alto

      Dona recognoscet Spiritus ampla sui,

Et signo aspiciens ac Nati sanguine fultos

      Transcribet urbi, pignora cara, suae.