Francesco Pittiani epigrammatum libellus, 12

Testo base di riferimento: Marina Bossotti, tesi di laurea Università di Trieste, 1971-1972

Cura dell'edizione digitale: Barbara Zlobec


12. ad Cornelium

Quod per feminas herotica verba sussurans

      Incedis cathedras et Gaditana sonans,

Quodque puella dedit tibi dona catagrapha molli,

      Amphitryoniades diceris alter: ais?

5

Ille colo gracili deduxit vellera torquens,

      Et dominae calatho quod nebat aptat opus.

Ergo eris Alcides? Aliter sunt munera picta

      Herculis; Herculeum tu cape munus: eris.