Francesco Pittiani epigrammatum libellus, 36

Testo base di riferimento: Marina Bossotti, tesi di laurea Università di Trieste, 1971-1972

Cura dell'edizione digitale: Barbara Zlobec


36. de Christo dono dato Pontifici

Christus Apellea terris est redditus arte,

      Sanctius est uno, quo meliusve nihil.

Quid mirum? Si illum Peregrinus pinxerit unum:

      Dignum eius digitis non reperit comitem.

5

Ergo tibi solum misit, quia munus Iuli.

      Quod sit te dignum non reperit comitem.