Convenevole da Prato regia carmina ad Robertum Andecauensem, 108

Testo base di riferimento: C. Grassi, 1982

Cura dell'edizione digitale: S. Di Brazzano


108.

Optima vox laudare Deum, benedicere cunctis

Ipsum, nam care zelat quecunque creavit.

Optima vox votis deposcere quippe salutem;

Optima vox donat veniam iustosque coronat,

5

Pellit et oscura, mollit set pectora dura.

Gratia fitque nova per eam, pariunt genus ova;

Optima vox laudem cantat, vox optima fraudem

Contempnit, poscit bona que producere noscit.

Ergo sonent mecum qui gliscunt me fore secum:

10

Laudemus rerum Factorem voce sonora,

Laudemus Dominum nostrum, rogo, qualibet hora,

Laudemus qui nos fecit, qui dat meliora,

Laudemus, namque sua premia sunt potiora,

Laudemus Regem celorum namque creantem,

15

Laudemus Regem de crimine nos revocantem,

Laudemus Regem nos luce beatificantem,

Laudemus Regem nos celi sede locantem,

Laudemus Dominum, cui semper iusta canamus,

Laudemus Dominum, quem digne glorificamus,

20

Laudemus Dominum, nam vivimus hunc quod amamus,

Laudemus Dominum qui se vult nos habeamus,

Laudemus Lucem que dat bona cuncta tenere,

Laudemus Lucem que dat sua vera videre,

Laudemus Lucem nitidum que pectus habere,

25

Laudemus Lucem que pandit lumina vere,

Laudemus vite dulcora voce Datorem,

Laudemus vite celestis semper odorem,

Laudemus vite divine semper amorem,

Laudemus vite sancte bonitatis honorem,

30

Laudemusque Deum celestia regna daturum,

Laudemusque Deum vivum semperque staturum,

Laudemusque Deum laudis cor dat quia purum,

Laudemusque Deum, nam mollit ad optima durum,

Laudemus solium qui regis pace Roberti:

35

Laudemus firmat decoris cum culmine certi:

Laudemus donet quod ei virtute tropheum,

Laudemus quod ei det ut omne fuget phariseum.

Laudemus summa nos omnia voce deorum,

Laudemusque Deum fontem finemque bonorum:

40

Laudemus: sursum vox optima laude sonora

Scandat et imploret pro cunctis qualibet hora.