Giuseppe Sporeni carmina 1, 8

Testo base di riferimento: Maria Alessandra Romanelli, tesi di laurea Università degli studi di Padova, 1979-80

Cura dell'edizione digitale: M. Rossi


8. ad Omnipotentem Deum ode

Dexter humanam, Pater alte, gentem

Aspice, et pellas scelerata ab orbe

Bella Mavortis liceatque sancta

Vivere pace.

5

Nullus et taedas violet iugales

Aut scelus tristis faciat cruente

Quod Remum contra furiatus olim

Romulus egit.

Saecla discedant pede non remisso

10

Quae dedit terris simulatus ille

Iuppiter; per te redeant, precamur,

Aurea nobis.

Signa Martini, fidei datoris

Impiae, salsis pereant sub undis;

15

Captus immani cadat hic hiatu,

O male, terrae;

Nosque sub signo mereamus isto,

Militat sub quo bona turba mundi,

Esse necnon et facias fideles,

20

Christe supreme.

Augeat nemo male fidus huius

Perfidas turmas neque tam decorum

Deserat cultum neque Christianam

Religionem.

25

Floreat terris, velut axe, iustus

Cultus in divos, metuant monarcham

Te pii cuncti, venerentur atque

Numina terris.

Iussibus Christi bonus obsequatur

30

Cultor et trini veneretur ora

Ac Dei unius, timeant benignum

Laedere numen:

Namque fatali veniente Morte

Hoc tuis, Christe, o capies lacertis,

35

Huius aeternam innocuus reviset

Spiritus aulam.

Ergo, mortales, male sana cuncta

Linquite et veri vice Christiani

Sitis et vestrae nimium saluti

40

Invigilate.