21. ad Nicolaum Mocenicum
fori Iulii praesidem Carcer
Quae loca Taenario vates finxere barathro
Saevus ubi rabido Cerberus ore tonat,
Nonne sub obscuri foedo sunt carceris orbe?
Vtraque non differt conditione domus:
5
Hic resonant luctus, hic plurima mortis imago,
Hic fremit horrifero tracta catena sono;
Sisyphus hic premitur Tityosque extenditur ingens,
Tantalus hic refugas improbus auget aquas
Et quicumque suos audax nimis inquinat ortus
10
Aut secat infanda membra paterna manu.
Ficta putes igitur Triviae loca, Gnosius aut quae
Aeacus et senior quae Rhadamantus habet.
Et tibi sint posthac miseri tormenta barathri,
Carceris horror, edax sanguinis ira, dolor.