41. aves Carystiae
Vivit in Euboicis ales Titania flammis
Nec rapido potis est a Phaetonte premi;
Degit in extructos taedis ardentibus ignes
Nec flamma pennas excutiente perit.
5
Sic me, cui Steropes ingentem fervidus Aetnam
Cyaneasque faces trux iaculatur Amor
Vndique perpetuus Zephyritidis obruit ignis:
Non tamen ex ulla parte perustus eo.
Vos igitur, mystae Veneris quibus ardor amandi est,
10
Discite non undas, non timuisse faces.