68. Cornelio Veronensi minori Flamini
Quale Bianorea modulatur arundine carmen
Ille deus Latii pectinis, ille deus
Seu Phrygia miscet Rutulorum incendia pinu
Sive Dionaei Caesaris astra canit;
5
Quale Melesigenes captae gravis intonat Idae
Atque Ithaco atque toris, Penelopea, tuis,
Vnde Agamemnonias dubius favor impulit urbes
Natalem vati constituisse pio,
Tale facis carmen, talem tibi Cynthius harpen
10
Temperat Aonio perlitus amne caput
Et quae Taenarios subeuntem murmurat amnes
Orphea dux puri, Calliopea, chori.
Maiores igitur Verona redintegret aras
Atque Athesis tumido grandior amne fluat.
15
Nam te fama locat docti prope busta Catulli,
Fama diu Latiis officiosa deis.