Giuseppe Sporeni carmina 4, 84

Testo base di riferimento: Maria Alessandra Romanelli, tesi di laurea Università degli studi di Padova, 1979-80

Cura dell'edizione digitale: M. Rossi


84. Petri Percoti iureconsulti Vtinensis
et Lucinae Herculanae epithalamion

Quam toties optare fuit dolor anxius, ecce

Nunc dominam, Percote, sinu complecteris aureo

Puraque nexilibus circumdans pectora nodis.

Illa reluctatur castoque assueta pudori

5

Nequiquam matris nomen suspirat et ardens

Nititur elabi pugnacibus oscula palmis.

Tu vero blandis affatibus aurea nectis

Brachia luctarisque tori genialibus armis,

Nec foribus lugubre gemis, nec dura coronas

10

Limina per noctem sertisque decentibus aedes,

Comis et arguto deducis carmina quaestu,

Carmina quae Turri sunt Naiades admiratae

Muscosa de rupe, vagis ubi corniger amnis

Fluctibus et gemina fugit accumulatus arena

15

Elambens Vtinae sublimes vortice turres.

Da citharam, Thymbraee, mihi iuvat orgia blandae

Noctis et optatos animis coeuntibus ignes

Ferre puellaris sudata exordia pugnae.

Sic Daphnem gremio excipias ubi cornua ducit

20

Atraciis Peneus aquis, nec in arbore virgo

Deliteat, sed prima tuos suspiret amores

Infelix Clytie quamvis tua lumina servet,

Declivi temone fugis Maurusia sive

Littora et oppositum nascenti lampade Gangem

25

Sive coloratos medio vehis orbe iugales.

Viderat exanguem nocturna gymnade vatem

Socratis exercere deos Venus aurea quondam

Iuliaci de rupe fori, quam caerulus ambit

Turrus et irrigua surgentem aspergine lambit,

30

Nec Paphio servire tholo nec dulcia natis

Ferre ministeria et victurum intexere nomen,

Sed studiis graviora sequi totosque Minervae

Addixisse dies et amantibus ocia Musis.

Protinus his natum alloquitur: "Puer, optima nostrae

35

Pars animae, qui saepe Iovis praecordia figis,

Fertur Agenoreis seu cornibus Hellesponto

Et timidam medio Europen trahit aequore, sive

Gignit Amyclaeos concordia pectora fratres,

I, puer et tota iuvenem prosterne pharetra

40

Nomina cui Percote aperit; dux agmina quondam

Hyrtacides lustrabat ubi pastorque regebat

Iliacas Menalippus oves, cui pectora subter

Se Lycii cortina dei et Cyllenius ales

Insinuat, virga insignis citharaque decorus.

45

Aspice uti Samiis nocturna silentia chartis

Exigat et lacero suspensus cortice libret

Caesarei praescripta fori sensusque recludat

Legibus ambiguos et iniqua pondera solvat,

Qualia Phoceis sapiens oracula Delphis,

50

Cynthius aut Dodona viris consulta ferebat,

Vel Nasamoniacis exundans finibus Ammon,

Ammon cui Libyae Syrtes et inhospita surgunt

Marmarico delubra solo trepidusque viator

Committit dubiae subeunda pericula vitae.

55

Hunc ego decrevi thalamis genitalibus olim

Iungere conubii (nec Hymen nec pronuba Iuno

Abnuit) et gremio formosae virginis aureo.

Illa pedem quocumque movet, quocumque vagatur

Assistunt Charites passim et vestigia servant,

60

Si loquitur blando sermone Diespiter amens

Vincitur et tacitos sub pectore concipit ignes,

Nec posset differre nefas sed regia coniux

Creditur observare dolos et inania furta.

Si ridet Lucina, deam ridere putares;

65

Ei servit natura parens nec degener isto

Vertice qui teneros utero generavit amores

Fertur et incessu matres supereminet omnes.

A! quoties timui ne te, puer improbe, visu

Torqueret virgo et pallentem cuspide multa

70

Figeret. A! quoties timuit Psyche aurea coniux

Ne viduo male sana toro et deserta cubaret,

Qualis amans Ariadna fugax ubi navita solvit

Carbasa periurusque rates a littore Theseus,

Littore quod thyrso petiit frondente Bimater

75

Et nympham crebris complexibus acclinavit.

Si quaeris genus et pro avos, ille inclitus, ille

Amphitryoniades primaevi sanguinis auctor

Dicitur Herculei genus hinc habuere minores

Et magnum cognomen; ab his quam surgere prolem,

80

Nate, putas? Iuncto cum foedere gaudia lecti

Miscuerint dulcique in gymnade suspirarint,

Nascetur prima Traianus origine magni

Nomen avi referens quem blanda Polymnia casto

Lugentem gremio excipiet; mox nectare dulci

85

Pegasei rorabit equi perque abdita Cirrhae

Saxa, per Aonias ducet natum ocia rupes

Carminaque plectrumque dabit puerilibus annis.

At cum se validae graviori e corpore vires

Ostendent, puerum instituet quo semine magnus

90

Creverit orbis, uti coelum Saturnius heros

Fecerit et cano spumantes gurgite fluctus

Atque laboratae viridantia brachia terrae,

Brachia quae vario circumfluit aequore Nereus

Rerum opifex vario sinuosa volumine lambit;

95

Vtque luto sapiens effinxerit ora Prometheus,

At coetus hominum per rura coegerit, unde

Tristia Caucaseae subiit retinacula poenae

Et multo rabidam saturavit corde volucrem.

A! miser, a! frustra pectus lacerate Prometheu!

100

Te fluvii gemuere, piis te questubus altae

Convalles nemorumque iugis frondentibus Echo,

Assultans Echo nunc vox, prius enthea virgo.

A! miser, a! frustra pectus lacerate Prometheu!

Adveniet lustris melior fugientibus aetas,

105

Quom tua vel sontes poterunt miserescere divi

Supplicia et pulchris mitescerit numina donis

Curvatoque ferens aderit Tirynthius arcu

Adlaturus opem, nec viscera conteret ales.

Inde per Euganeos Aponi vernantia colles

110

Pascua ducet ubi calidis se fluctibus infert

Humor et effecti contagia corporis arcet,

Tros ubi Dardanias Latiali vertice turres

Imposuit quas laeta colit Marathonia virgo

Postquam Cecropiae fastum posuistis Athenae.

115

Hic puer insomnes divina perocia noctes

Transiget et vigili soles assuescet olivo

Nectere, seu cupiet sacras aenigmata leges

Arguto clamore foro subsellia circum

Sive Machaonio sit quanta potentia succo;

120

Explorare labor fuerit quo gramine Chiron

Saucia curabat Lapithis pugnacibus ora,

Quid pariat dictamnus opis, quid pharmaca prosint,

Quae morbos herbae excutiant animantibus aegris.

Ast ubi Caesarei remeaverit aequora Turri

125

Et toga sublimes humeros augusta tenebit;

Orantem saepe aspicient longo agmine cives

Dulichias aequare naves ac fulmine totum

Cecropio miscere forum magnumque Periclen

Vincere, purpurei laudabunt verba Quirites.

130

Mox udos Lunae radios minuentibus horis

Concipiet virgo natam, cui plurima vultu

Mater erit roseusque Pudor Charitesque puellae

Ornabunt laetos proceri corporis artus

Et pariens crebris singultibus Ilithyiam

135

Clamabit nitensque deum auxiliaria poscet

Numina conceptis generosa puerpera votis

Atque vagos coeli tractus Isabella videbit.

Hanc egomet purae nascentem flumine lymphae

Abluero et formae inspirans vivacia dona

140

Scintillare oculos dio Zephyritidis igne.

Faxo ut vel Phrygiae temerarius arbiter Idae

Mallet eam praeferre mihi taedasque cubilis

Abnueret, Ledaea, tui vel corniger udis

Fluctibus Europe demergeret oscula taurus;

145

Quin et Abydeno iuveni per caerula Nerei

Sestiacus sorderet Amor, nec brachia remis

Aemula nec magnos ausus Galatea videret.

At dea subnectens felici pectus oliva

Sidoniam tenui chlamydem subtexere filo

150

Instruet ac pictis vestem variare figuris,

Ceu Latias olim Carnis regionibus alas

Tres magni duxere viri camposque iacentes

Partiti Ausoniis passim tribuere colonis.

Quinquaginta pedes curvo subvertit aratro

155

Iugera, centurio geminatis pascua glebis

Accepit, maiora equites habuere Latini

Rura fluentisoni prope saxa nitentia Turri

Exsesasque vado rupes Natisonis amoeno

Et qua se ponto breviori aspergine miscet

160

Amnis Iapidiae fecundans arva Timavus

Et qua fert placido fluctus Liquentia cursu,

Nec non praecipites alpino e vertice pinus

Tiliaventeus senior trahit aequora circum

Tethyos et rapido spumantior albicat alveo

165

Evulsasque ornos vehit assilientibus undis.

Hinc tractus Romana fori suscepit Iuli

Nomina, Romanae tutantur compita villae

Ac saevis armenta lupis, ceu moenia summo

Aequaverit coelo et veteres Aquileia penates

170

Barbaraque alpinae summoverit agmina ripae;

Vt Catmelus opes Istrorum et Martia signa

Ebrius amisit fluvii septemplicis alveo,

Quem puppe insignes Minyae, Pagasaea iuventus,

Epoto subiere vado, nec Cyllarus audax

175

Praeteriit rudibusque potens navalibus Argo;

Vt rabidis epulo turmis et verbere crudo

Nequiquam obstreperet fatoque impulsus iniquo

Abdiderit ferrum vitalia pectora subter,

Nec flavum Tiberim manibus post terga revinctis

180

Cerneret iratumque Iovem captivus alieno

Fulmine Romulidum pube illudente videret;

Vt Crispinus agens Italas in proelia turmas

Caesaris elusit Getici temeraria signa

Pompeasque manus et non medicabile vulnus

185

Intulit ac reges iterata caede peremit.

Forsan et avaro crines sub tegmine ducet

Nympha quibus teretes obsessa per oppida nervos

Effecere piae matres vacuique dedere

Arcubus et nudo spectarunt vertice pugnas,

190

Vnde tholum Veneri calvae posuere Quirites.

Mox latos Vtini colles urbemque decentem

Pinget acu levi: medio sub sole videres

Caesareas sudare manus et grandia summo

Condere fundamenta iugo mollemque minacem

195

Ducere, nec vitrei fluitantia cornua Turri

Deseret aut patrios fines habitusve locorum.

Inde Berengarium trepidos exscindere Gallos

Efficiet titulosque manu raptare cruenta

Caesaris et Latio diademate cingere crines.

200

At gelidos Agapetus agens in bello Triones

Eripiet crinale iubar trucibusque locabit

Gentibus et laurum glacialibus inseret arvis.

Praeterea veluti Carnae ditionis habenas

Poponi Caesar dederit, ceu Techius arcem

205

Liquerit et trepidas Venetis legionibus oras,

Techius infelix, cui nec gravis infula, nec vis

Aut cunei valuere leves rutilantibus armis.

Adde quod aerii subeuntem saxa Cadubri

Aspera Liviaden prosternentemque Suebos

210

Cernere erit domitoque faces Cormone ferentem

Adiunget socias heros Mavortius iras

Savornianus et Asopi rupem arduus ense

Proteget, ignivomis nequiquam exercitus armis

Pendentes vacuos quassabit in aere turres.

215

Inde per extremos saltus et Norica rura

Frangipanis atrox fugiet Venetumque timebit

Agmen et aligeri victricia signa leonis,

Signa Borysthenias olim domitura secures.

Quin etiam miseros ad dura piacula cives

220

Traxit uti Maurocenus, cui Iulia regna,

Tradiderat quondam pulcherrima Neptunine

Hadriaci regina maris trepidisque reflexit

Brachia suspensasque manus ad sidera lictor

Agglomerans funemque manu laxare paratus

225

Extulit et rursus tenebrosa in Tartara misit,

Aegeo deprehensa ratis ceu mergitur imis

Fluctibus et rursum malo astro micantia lambit

Aeolus Hippotades, siquando humentibus Austris

Saevit et adversis Aquilonibus asperat aequor

230

Improbus et coelum densat Phoebumque reducit,

Nunc solem nebulae impediunt, nunc aura serenat

Siderei convexa poli, modo Iuppiter igni

Fulminat et rutilo discindit ab aethere nimbus:

Stant puppis nautae circum retinacula, votis

235

Solliciti placare deos et candida Ledae

Pignora Tyndaridumque iubar remisque fatiscunt.

Hinc velut annonam populo gaudente paravit

Consuluitque frequens urbi, ne vindice ferro,

Ingrueret civile nefas ignesque cieret

240

Praecipiti Gradivus equo et furialibus ausis,

Vt senior lites ac iurgia saeva diremit

Riccius et duros facundo pectore nodos

Explicuit legum sociasque Licinius horas

Iunxit et acteis pensavit noctibus iras

245

Praecipites iuvenum scelerataque crimina vitae.

Talia describit radiis et pollice virgo,

Praeteritos referens actus: mirabitur aetas

Postera victuris hominum variata figuris

Corpora deductasque manus et brachia molli

250

Stamine, Mygdoniis quae vel stupuisset Arachne

Vallibus aut posita respirans Gorgone Pallas".

Dixerat; ille nihil matris praecepta moratus

Incubuit vati iaculumque volatile fixit

Pectus in adversum: gemit sub arundine certa

255

Percotus flammamque oculis radiantibus hausit.

Ex illo caeci vexilla Cupidinis ultro

Sectari assuevit taedasque optare iugales,

Ex illo demens in virgine suspiravit.

Te vero imprimis thalamo, Lucina, petivit

260

Et sociam vitae ascivit comitemque laborum,

Foedere conubii sacro; te legibus arctis

Excepit lecti et socialia vincula duxit.

Vivite felices tremulaeque per ocia luctae

Exercete dies Pylii senis et vaga lustra

265

Tithoni; Aethiopum neque vos trieteride Minos

Exuat Euboicosve situs Clotho abneget, at cum

Nigranti veniet moerens Libitina feretro

Ille senex Priamus cano sit vertice rugis,

Haec obducta genas Hecuba videatur aniles.