95. Iosephi Sporeni praesagium in quo omnia futura
per Vraniam astrologiae inventricem declarantur
Hoste fuit quoniam nuper rex captus Ibero
Gallus et Ausonio fusus ab orbe procul,
Dic, dea quae fatum venturaque tempora noscis:
Cessabunt Latiis proelia militibus?
5
Vel tuba praecinctos iterum ciet aerea reges
Et cadet adversis viribus Italia?
Heu timeo, sed, diva, mone, cui pulcher Apollo
Eventura dedit noscere sideribus.
Nuper enim terris venturam fata ruinam
10
Et cecinere novis numina prodigiis.
Vidimus e magno labentia sidera coelo
Perque polum crines ducere sanguineos;
Vidimus et flammas tenues volitare per auras
Et Phoebum obscuris currere luminibus;
15
Luna etiam tenebris faciem Latonia fertur
Plaustraque et ardentes occuluisse genas;
Ipsa quoque, heu, tellus monuit tremefacta ruinam.
Sed, dea, da nobis quid sibi signa velint:
Tunc ego Daphnaeae ponam tibi munera frondis
20
Sacraque Cirrhaeo vertice constituam:
"Nondum saeva ferox posuit Mars tela, nec arma
Distulit extremos Iuppiter in populos:
Rursus bella ciet violentaque proelia Mavors,
Rursus erit vobis turbida seditio.
25
Non tot in Emathiis ceciderunt corpora campis,
Caesar ubi regnum surripuit patriae
Postquam Pompeius Pharias effugit ad oras,
Sperat opem profugus dum, Ptolomaee, tuam;
Non tot Cadmeae senserunt proelia Thebae
30
Fraternae tinctae sanguine militiae;
Non tot Troia habuit strages, quum maximus Aiax
Servavit patriis puppibus Argolicos,
Quot Latiis surgent populis, quot sera nepotum
Sentiet invito pectore posteritas.
35
Felices quos atra nigro sub marmore clausit
Mors et supremis condidit exequiis!
Maxima nam Latiis surgunt incendia terris:
Heu, quantas strages Ausonis ora manet!
Iamque colubrifera munita est aegide Pallas
40
Atque cavo armatos aere ciet populos:
Ecce potens duris Germania surgit in armis
Et ruit extrema miles ab Hesperia,
Ecce fremens tollit cristas rex quadrupedantum
Quem tremit Eoo barbarus hostis equo,
45
Ecce ferox gelido descendit Gallia tractu
Hibernisque ruunt Alpibus Helvetii.
Quo ruitis, miseri? Discordia ponite castra,
Cernite quod vobis imminet exitium:
Hostis adest fidei sanctae qui nititur acri
50
Milite captivos ducere Christicolas.
Ducet et hoc rerum permittet Conditor ipse:
Haec fuerint vestris praemia criminibus.
Surgite vos quibus est humana potentia curae,
Pro quibus Omnipotens impia fata tulit,
55
Et tantum vestris propellite viribus hostem
Qui velut ursa ferox ore fremente ruit!
Quid iuvat in vestram convertere tela ruinam?
Quid iuvat in vestras ponere castra domos?
Cernite composito ut degant animalia sexu
60
Conserventque suum tempus in omne genus.
Non lupus in socias didicit saevire catervas,
Non leo Gaetulis bella movet gregibus;
Vidimus an tauri ferientem cornua taurum?
Vidimus optantes proelia quadrupedes?
65
Haec licet humana numquam ratione fruantur
Bruta, tamen vobis plus pietatis habent.
Scilicet ista suae faciunt convicia turbae
Civilique simul bella gerunt acie.
At vos, pulchra quibus ratio manet illa vivendi,
70
In vestrum semper quaeritis ire genus;
Quod si odiis posthac vos exercetis amaris
Diripiet vestras barbarus hostis opes
Subque iugum duri flectetis colla tyranni:
Sic volet aeterni Conditor imperii.
75
Me monuisse sat est quae sidera certa minantur:
Illa tamen rapidi diluat unda maris".