Teofilo Folengo agiomachia 4

Reference basis text: A. Rafanelli, 1898-1902

Editing of the digital edition: Daniela Marrone


Passio Anastasii monachi

 

Hic vir Persa genus Baio e genitore creatus

Callenti quidquid Zoroastres repperit arte

In magica, fertur qui mox risisse sub auras

Editus aetherias, saeclis memorabile monstrum.

5

Hanc ipse et puerum teneris instruxit ab annis.

Cosrois arma diu sub signis ferrea regis

Gessit utraque valens virtute, animique manusque,

Illius in solymos bellantis castra secutus,

Dum tantas hominum strages, incendia tanta

10

Miscuit, et rigido bacchatus in omnia Marte est.

Non templis cupidae parsere horrentibus irae.

Miles inexplendus ius calcat, fasque profanat;

Cui nihil illicitum suadet sitis aurea factu.

Tum quoque divinum Crux est ablata trophaeum

15

Sacras inter opes, pietas divina pependit

Qua quondam, et totum genus instauravit, acerbam

Passa necem. patriam repetebat cuncta tyrannus

Depopulatus atrox: media nitet illa phalange:

Fulgida nocturnis pleno velut orbe tenebris

20

Cynthia, quum gelido facit alta silentia curru.

Ac veluti ladanum, aut costus, vel spica syrisca

Quam tenuis conservet onix, dispergit ordores;

Ex membris redolens sic crux opobalsama sacris

Aera odoratum grato spiramine reddit.

25

Nescio quid penetrat divini saxea corda

Viscera pertacitis conquassans motibus ima.

Hausit Anastasius caelestem pectore rorem

Hunc melius; citiusque dedit seges optima fruges.

Ast ubi achaemeniam nativo in climate Susan

30

Rex tetigit laetus, spaciosae Persidis ora,

Arte perillaea claros et mulcibris, unum

Pectore subnitet, ac mentis penetralia miscet.

Scitanti siquidem (velut assolet) inter eundum

Quidnam transverso sibi vellent ordine ligna,

35

Captivus quidam de vinclis intulit arctis

Nempe Deum (ut sordes purgaret sanguine nostras

Vtque genus mortale sua servaret ab Orco

Morte) pependisse his, coleret quem pectore puro

Optima relligio: iam tum pertingere gestit

40

Ignotos cultus; crescunt cum tempore vota.

Interea tacito volventi talia sensu

Causa contingit subigente Hieropolis urbem

Moenia sacra peti, grandis duce fratre manipli:

Quo abscedente sacros fidei cognoscere ritus

45

Perstitit exardens; fabrique pyragminis aedes

Convocat in coetum, nemeseo et tollit in auras

Aere domum, gemmis interlucentibus ornat:

Intus apollineos currus, Pyroisque, Phlegonque,

Aethon Eousque trahunt: gelidaeque peregit

50

Parte alia lunae bigas, stellasque nitentes.

Hac in turre locat robur venerabile dextra;

Gallum leva tenet, referat qui flamina sancta:

Se vero medium statuit, patremque vocari

Imperat; et cupiens in terris aemulus amens

55

Aetherei esse Dei, per largos magna meatus

Flumina ducebat, totamque pluebat in urbem.

Quadrigis etiam subtus versantibus altam

Molem, terribiles tonitrus fingebat, honore

Divino exultans, tibi compar fraude superba

60

Salmonee eolides: verum iustissimus olim

Culmine de rapto casus deiecit utrumque.

Te caeli fulmen ferit, illum Caesaris ensis.

Verum non tantus tremor, aut insania tanta

Cepit Anastasium, palparet honore tyrannum

65

Empyrio ut tumidum; nova iam sub corde recursat

Alto cura: Deus (nondum licet agnitus) atro

Ingreditur fuscas; cui conterranea iura,

Ac patriae privatus amor coniunxit: ab illo

Praeduram didicit chalybe et fornacibus artem

70

Cyclopum inventum, quamvis documenta doceri

Plus velit alta: negat sed mussabunda cupitos

Formido effectus bacchante tyrannide regum.

Illa piis candens flammis veneranda piorum

Limina solivagus fanorum saepe terebat.

75

Hic pictura animum haud certe pascebat inani,

Namque legebat uti fidorum, proelia magna

Bellatorum acies quondam gessisset inermi

Corpore freta Deo, nullis conterrita poenis.

Subnixus solio sarrana veste tyrannus

80

Ore minas torvo, accensisque vomebat ocellis;

Testibus et fidei impingi tormenta iubebat

Trux diversa: illos incendia viva cremabant:

Hos necat ingenti depressos colla molari

Vis adversa, Iatex sub salsis aequoris undis.

85

Ensibus ast aliis nudatus brachia lictor

Aut caput elatis, seu caetera membra cruentus

Scindebat, maiora pius certamina passis.

Istos spirantes terra condebat in alta.

Cernere erat tamen insonteis consistere mente

90

Infracta mediis cruciatibus; oreque aperto

Lumina tollentes modo verba sonantia desunt.

Nonnulli aspecto duplicabant aethere palmas;

Caelum aliqui sociis monstrabant indice pulchrum,

Magnanimisque illos dictis animare videntur.

95

Insuper empyria veniebant sede corusca

Agmina divorum, queis mille coloribus alae.

Aurea serta ferunt illi: cytharasque tubasque

Hi dulce exercent: alii cum termite palmae

Puniceae frondes comportant aethere dextra,

100

Victorumque animas caelesti luce micantes:

Haustaque purpureas fuso inter bella cruore

Ad tecta excelsi referebant splendida regis.

Inconniventi spectabat singula pendens

Lumine: ab integro iuvat et mox visa videre.

105

Miratur ceu tiro rudis, dissuetus ad arma,

Certat inoffensis ubi doctus milito membris

Colludens, veroque parans praeludia bello;

Sic stupet ille: animo verum incluta facta volutans

Altius, ardescit, talique occumbere Marte

110

Vellet: tamquam elephas piger ad certamina, viso

Sanguine, mox init irritatus in impete pugnas.

O ille aeterno pictor memoretur in aevo

Obsecro: nec linat invidiosa oblivio nomen,

Ad sacra egregiis accendere fata figuris

115

Qui potuit mentem: non illi Cous Apelles,

Pellaci extulerint quamvis edicta tyranni,

Aequetur: non qui scripto botryone volantes

Lusit aves, tumidusque suo velamine victor

Parrhasius: non ipsi impensius arte Timanthes

120

Aemulus, Androcydes; cedant aliique celebres.

Iis etenim tantum est (me iudice) dignior ille,

Materies quantum subiecta illustrior. isti

Ad turpem Venerem irritare coloribus olim

Spectantem variis potuere: lucescere amore

125

Ille poli valuit lectorem. pectore flammas

Divinas igitur gestans vir dignus in horas

In votis crescit caelestibus, atque morarum

Impatiens, Solymam vestigia dirigit orae

Ipsius mediam versus: amor addidit alas;

130

Saepius hostiles subiit perpessa ruinas

Moenia, et agnoscit quos laeserat ante penates,

Arma ferens. hic demum ardentia vota salubri.

Fonte replet, moresque novos et nomina sumit.

Militiae hic genus oppositum et contraria primis

135

Arma capit, quae fata ferant, non lata repellant.

Atque hostem solitus manifestum perdere dextra

Pertulit occultos, ubi claustra silentia normae

Ingressus tetricae, iunctusque ligamine Christo.

Saepe amino magicam revocabat spiritus artem

140

Nigrior, in stygiis quondam regionibus ortam,

In genus emissam nostrum; nam talibus illum

Perdolet evulsum laqueis, ut sedulus auceps

Retibus, apprensam facto vi tramite labi

Si cernat volucrem, moerore absumitur acri.

145

Strenuus at pugnae solida fert mente labores;

Ac senis exsuperat doctus strategema recocti;

Gestaque magnanimum relegens transacta virorum,

Nedum fit validus tacita ad luctamina, verum

Et necis optator: nascuntur et aemula vota:

150

Inque dies imis maior generosa cupido

Sensibus efficitur, gliscuntque incendia cordis.

Ceu scintilla inter si serpserit arida vivax

Sit licet exigua, ex spatio tamen excitat ignes.

Iam quot sunt Nili praedivitis ostia, quotque

155

Virtutes; et quot perhibent errare planetas:

Hebdomas et numero quo circuit ipsa dierum,

Recte solivaga sub sorte peregerat annos:

Nec minus internas fibras animosa perurit

Cura: petitque mori manifesto vulnere ferri,

160

Qui sit in occulto diuturnus pectore martyr.

Huic desiderio, sed non fumantia, Baccho

Somnia de nimio, dederunt augmenta calenti:

Affuit in tenebris siquidem qui porgeret altum

Stertenti calicem, belli argumenta futuri.

165

Tum prorsus fervens (ne quis foro obstet) in umbris

Egreditur, campo iam pugnaturus aperto.

Post varios flexus tandem pervenit in urbem

Caesareae, Herodes cuius fundamina iecit

Impius, Augusto tali blanditus honore.

170

Commoda percupidis datur hic occasio votis.

Insonuit quoniam quum primum nomen Iesu

Ore perexosum, atque indignas contigit aures,

Insiliit multus multo clamore satelles:

Ac velut infando deprensum crimine, sellam

175

Iudicis ante trahit, quo non immitior alter.

Proposito is nequiens firmam divellere mentem

Conatus crebro, sub aliena mole gravatum

Colla pedesque, iubet gestare immania saxa:

Terga perurget atrox lictor: verum una eademque

180

Patria quos tulerat convexant acrius; addunt

Pondera ponderibus, carpunt et voce lacessunt

Mox castigatus praeduris fustibus antro

Clauditur in tetro; modicaque affligitur esca.

Ille sed empyrio late soffultus amore

185

Omnia, fert laetus; iuvat et deducere noctes

Insomnes, supero pangit dum carmina regi

Flammea, membra terant ut poena, laborque diurnus.

Praecipue exarsit quom caelica veste nivali

Numina conspexit, tenebras splendore fugante.

190

Ast ubi Persarches multis iam lucibus illum

Anxerat incassum, ut iussis pareret atrocis

Cosrois imperio (quando is romana labante

Plurima, regna sibi vi, barbaricoque furore

Subdiderat) graviter perplexum crura manusque

195

Persica palmiferis phoenicum e finibus arva,

Arva sagittiferis raro sat tuta colonis

Immittit: sic ille solum genitale revisit,

Et tua regna olim Dari rapidissima mensus

Flumina Tigris. ubi Susorum venit ad urbem

200

Regia tecta, parat maiori cernere lucta.

Nam bis est caesus, moles et pertulit idem

Cruribus arboreas resupinus: tollitur inde:

Trabs ambas palmas vinclis tenet alta: fatigat

Ingens a pedibus pendentia membra molaris.

205

Denique quem nequeunt cruciatus vincere, nulla

Dona, nec oblati fasces, is fune iubetur

Regis ab imperio domibus residentis ahenis

Occidi: nec solus adit tamen ipse triumphos,

Sed decies septena cohors gratissima caelo

210

Vna pro causa, ac voto, quoque, funere eodem:

Nec locus est impar, ad eamdem praepete cursu

Contendit patriam; pendent suspensa sub auras

Corpora sacra virum, sibi quos praecedere ad astra

Vidit Anastasius, vel quo palpantia dicta,

215

Seu pavor avertat; verum magis ille propinquam

Optat obire necem, vicinae et proemia palmae.

Atque agit ingenteis laetanti pectore grates,

Quod breviore via superas conscendant in arces.

Ergo subsequitur colliso gutture euntes:

220

Cui caput egregium lictor ferus abscidit uni,

Praesentatque truci residenti in turre tyranno.

Ille quidem tumuit tali tunc munere, verum

Mox similis tumidum sententia plexit: et aequas

Exegit poenas. medium vix Cynthia cursum

225

Egerat, en latiis vi fulminis affuit oris

Eraclius, qui regna manu usurpata redemit;

Ipsum regali obtruncavit sede superbum.

Aenea templa ruit, liquescit et igne metalla,

Almaque semirutam Solimam vexilla regessit.

230

Martyris interea radiabant sideris instar

Membra: nec illa canes, non insatianda luporum

Contigit ingluvies, tanta est reverentia mentis.

At quamvis mutilum et sine nomine corpus humetur

Nunc, testis celebrande, tuum, tamen inde resurges

235

Integer, haerebis lateri quom iudicis aequi

Quondam; digna tuo tortori praemia reddes.

Humida tunc pueri Trois sol tecta tenebat:

Mense, bifrons quondam cui nomina Iane dedisti.