1. Ioannis carmen ad Dantem
Pieridum vox alma, novis qui cantibus orbem
Mulces letifluum, vitali tollere ramo
Dum cupis, evolvens triplicis confinia sortis
Indita pro meritis animarum, sontibus Orcum,
5
Astripetis Lethen, epiphoebia regna beatis,
Tanta quid heu semper iactabis seria vulgo,
Et nos pallentes nihil ex te vate legemus?
Ante quidem cithara pandum delphina movebit
Davus et ambiguae Sphingos problemata solvet,
10
Tartareum praeceps quam gens idiota figuret
Et secreta poli vix exsphaerata Platoni;
Quae tamen in triviis numquam digesta coaxat
Comicomus nebulo qui Flaccum pelleret orbe.
Non loquor his, immo studio callentibus, inquis.
15
Carmine sed laico: clerus vulgaria temnit,
Et si non varient, cum sint idiomata mille.
Praeterea nullus, quos inter es agmine sextus,
Nec quem consequeris caelo, sermone forensi
Descripsit. Quare, censor liberrime vatum,
20
Fabor, si fandi paulum concedis habenas.
Nec margaritas profliga prodigus apris
Nec preme Castalias indigna veste sorores;
At, precor, ora cie quae te distinguere possint
Carmine vatisono, sorti communis utrique.
25
Et iam multa tuis lucem narratibus orant.
Dic age quo petiit Iovis armiger astra volatu,
Dic age quos flores, quae lilia fregit arator,
Dic Phrygios damas laceratos dente molosso,
Dic Ligurum montes et classes Parthenopeas
30
Carmine quo possis Alcidae tangere Gades
Et quo te refluus relegens mirabitur Hister,
Et Pharos et quondam regnum te noscet Elissae.
Si te fama iuvat, parvo te limite septum
Non contentus eris nec vulgo iudice tolli.
35
En ego iam primus, si dignum duxeris esse,
Clericus Aonidum, vocalis verna Maronis,
Promere gymnasiis te delectabor ovantum
Inclita Peneis redolentem tempora sertis,
Vt praevectus equo sibi plaudit praeco sonorus
40
Festa trophaea ducis populo praetendere laeto.
Iam mihi bellisonis horrent clangoribus aures;
Quid pater Appenninus hiat? quid concitat aequor
Tyrrhenum Nereus? quid Mars infrendet utroque?
Tange chelyn, tantos hominum compesce labores.
45
Ni canis haec alios a te pendendo poeta
Omnibus ut solus dicas, indicta manebunt.
Si tamen Eridani mihi spem mediamne dedisti
Quod visare notis me dignareris amicis,
Nec piget enerves numeros legisse priorem
50
Quos strepit arguto temerarius anser olori,
Respondere velis aut solvere vota, magister.