Teofilo Folengo varium poema, 9

Testo base di riferimento: C. F. Goffis, 1958

Cura dell'edizione digitale: Daniela Marrone


9. de ira, ad Paulum Vrsinum

Nocte si quando media repente,

Dum tibi obrepens sopor ambit artus,

Paule, consurgitque Aquilo, trucemque

Fertur in Eurum:

5

En vago excussus tonitru, fenestras

Luce rimosas rutilare cernis,

Quam ciet creber Iovis huc et illuc

Ventus, et ignis.

Interim praeceps nebulas Orion

10

Torquet abruptas, ut ab axe credas

Mole subductum bibula per auras

Nerea duci.

At simul fessi posuere venti,

Solque disiecit tenebras sub ortum,

15

Surgis, explorans quid atrox ruinae

Gesserit imber:

Cernis heu moerens, ut agros olyvis,

Vt nemus passim trabibus revulsis

Straverit, littusque putri gravarit

20

Africus alga.

Flent lacessito tibi cuncta vultu.

Hic Ceres, Floraeque nitor, Paterque

Vitium sensere Iovem ruentem

Grandinis iras.

25

Quae semel vento ruit acta pinus,

Haud reviviscit, nec acer, nec ilex.

Nescit heu certa, semel hinc quod exit,

Lege reverti.

Non minus si quando furor virum, quem

30

Ius potens irae decet, incitarit,

Ah quibus se se veneranda larvis

Turpat imago.

Frons trahit vultus, oculosque torvis

Asperat flammis, tremebunda livent

35

Labra, dens frendit, micat impedito

Lingua palato.

Iurgii tandem via vi patescit,

Fulgur et linguae crepitat solutae,

Mens cadit vesana, caduntque lapso

40

Pectore sensus.

Victa quin morum gravitas fugatur,

Virque, qui consors modo erat Deorum,

Mugit ut bos, ut leo rugit, utque

Sibilat anguis.

45

Mox ubi lapsae Eumenides quierunt,

Mensque redduxit sibi se, procellam

Cernit ingentem miser, et peremptos

Fulmine mores.

Verba succurrunt, reditura demum

50

Si redit noster, repetitque fontem

Mintius, vel signa queunt Olympi

Vertere cursum.

Ingemit secum, nec humi iacentes

Sublevat demens oculos, nec inde

55

(Tam pudet fusae gravitatis) uti

Audet amico.

Ira, si obluctans animum triumphat,

Tu tibi servis; at inermis abs te

Tunc fugit, cum te premis, estque summa haec

60

Palma laborum.