16. ad amicum, de Galla eius uxore
Invidet nostram quis atrox quietem
Hostis? infernae lemur an tenebrae?
Aut meas vires probat experiri
Coelica virtus?
5
Ecce quae serpsit mihi nuper Hydra,
Hydra lerneae feritas paludis,
Heu quod ingenti iaculatur in me
Gutture virus.
Foeminam linguae triplicis potentem,
10
Vix thyestaea dape temperantem
Audin? et quo nos studet inter astu
Rumpere pacem?
Tu fide constes, moneo, caputque
Et leve, et mordax, et inane vilis
15
Foeminae sopi, facias ve quanti
Penditur alga.