18. ad socium de limacibus
Blande soci, an fueris nobis venator, an auceps,
An piscator (ut his acer es) ambigimus.
Nam neque quadrupedis, nec avis, nec piscis imago est
Huic praedae, nostris quae cecidit patinis.
5
Mirum quam genus id coclearum longa remittat
Cornua, quamque ingens pondus agat scapulis.
Tardigradae sunt hae limaces, sueta propago
Secum ferre humeris omnia quae sua sunt.