Teofilo Folengo varium poema, 37

Testo base di riferimento: C. F. Goffis, 1958

Cura dell'edizione digitale: Daniela Marrone


37. ad ducem Adriae Aquevivum

Multa tui virtus, qua dux nitidissime utrunque

Prospectum oceani late quatis, ut super omnes

Arduus incedas et Phoebi, et Martis alumnos:

En longe devota tibi duo pectora traxit,

5

Vivae semper aquae dulces bibitura liquores,

Ad quos turba coit vatum, qui te auspice dicunt,

Quae non altiloquo sunt visa indigna Maroni.

Quis te Pieridum neget esse amplexibus, aut quis

De Iove non dicat te una cum Pallade natum,

10

Si dotes animi, si robur penset in armis?

Felices oh vitae hominum, felicia secla!

Lapsa quibus coelo Ducis est praesentia tanti.

Cui Mars bellandi, cui pulcher Apollo canendi

Ius dedit, ut nusquam melior te hoc tempore vates

15

Incumbat musis, aut dux praestantior armis.

Oh ergo ne gracilis laudes contemne cothurni

Maxime semideum: nec puri subtrahe vivas

Fontis aquas: patere ingenium hoc, quondam tua verset

Inclyta facta, locetque tuum super aethera nomen.