42. tumulus Candidi Castelionaei
Arma, supercilio quae templi affixa viator
Suspicis ad tumulum rutilantia, Candidus ille
Castelio, dux ille ducum celeberrimus, ille
Agminis adversi terror, virtusque suorum,
5
Gestabat, patriaeque suae assignabat honori.
Mirum quam se se dura inter bella ferebat
Impiger hic heros: cui multi ponderis ipse
Mars genitor dederat nuper thoraca, simulque
Fulmineum, gladium, et galeam cervice comantem.
10
Indefessa viri quae vis, quae gloria, quae laus,
Quisve animus, quod robur erat, novere phalanges
Adversae toties fusae: cum praelia miscens,
Aut clava, aut mucrone hostes caedente fugabat.
Vos etiam Insubres, etiam gens clara Cremonae,
15
Quondam fumivomis Venetorum obsessa metallis,
Castelionaei Ducis acta ingentia nostis.
Primus ibi ante alios cunctis qui cernuus urbis
Conscendit miro ausu propugnacula tantae;
Quem non saxa, trabes, et edaci pulvere flammae
20
Deterrere unquam poterant, quin ferreus ille
Hostibus in mediis vastam per vulnera caedem
Spargeret, ac se se pulchra cum laude referret
Ad socios, magnoque ducum legeretur honore.
Ergo age clara viri tollamus gesta potentis,
25
Spargamusque alacres victrici fronde sepulchrum.
Martia Pina suo felix gratetur alumno;
Cuius ob insignes titulos, ac nominis auram,
Expulit hesperias longa obsidione, catervas.
Nosque poetarum minimi (quando inclyta magni
30
Facta Ducis merito nequeamus ferre cothurno)
Saltem hoc mantoi recitemus carmen Homeri:
"Candidus insueti miratur limen Olympi".