53. ad Nicolaum Morosinaeum
I papire, meum Morosinaeum
Festina reperire, ubi moratur:
Dic suos male torpet ad sodales
Remigrare, nec esse tam negoci,
5
Vt modo "venio", modo "venibam",
Modo "quum veniam" rescribat ad nos.
Ah tandem veniat, sonetque "veni".
Hunc precare, vel arroganter urge:
Demum provideat suo decori:
10
Satis prospiciat suis amicis:
Qui sylvis velut orphani vagantur.
Quocirca si animo (ut solet) virili
Praestet, huc avis advolabit instar.
Quamvis nobilium modo hi, modo illi
15
Contendant reditus vetare coeptos.
Qui modo (nisi falsa nunciantur)
Illum glutineis fovent in ulnis.
Die ergo repetat suos amicos,
De quibus, mora si trahatur, actum est.