Grandia muscarum formicarumque canamus
Proelia, crudeles Marte stigante brigas.
Scurus Apollo suos abscondit alhora cavallos,
Non potuit tantum namque patire malum.
5
Omnis per circum tellus sbattuta tremavit
Parva super caelos nec cagarola fuit.
Pocum mancavit quin mortus ab axe tomaret
Iuppiter: Herculeum valde gridabat opem.
Pro bombardarum scappavit luna rebombo
10
Excusamque Iovi fecit abire foras.
Aequora tunc etiam sbigotentia signa dederunt
Atque spaventosas summa tulere faces:
Quattuor ad partes mundi brusare cometas
Vidimus et longas discaviare codas.
15
Muscarum clamor, pulicorum stractio, trumbae,
Tamburri summos sbigotivere polos.
Cessent antiqui veteres sbaiafare bataias,
Nam talis numquam guerra veduta fuit.
Grandis erat, fateor, Troia cascante macellus,
20
Quando cavallazzum gens oselata tulit;
Aequiparare tamen sed quis praesumpserit istis,
In quibus, heu, quanta stirps pulicina ruit?
Inumeri pulices, cimices, culices perierunt,
Sanguine pro quorum sidera rossa micant.
25
Quae dabit altorium mihi guerras Musa canenti?
Blanditias sperno, perfida Clio, tuas;
Te schioppare quidem video, ni tradis aiuttum,
Attamen incago teque tuasque lyras;
Vade in maloram atque tuo succurre Maroni,
30
Canzones quoniam recte petezzo tuas.
Tu mihi sola placens poteris dare, Togna, soccorsum,
Strictaque sub cubito det tua piva sonum;
Si mea schionfabis gaiardo vela sirocco,
Vltra Caribdiacas cimba nodabit aquas.
35
Tu quoque sis praesens veniasque in pressa, Comina,
Vosque, poetissae macronicesque deae:
Vngite quantillum fresco mea labra botiro,
Per quem ladinior vox queat ire foras;
Salsigeram toltam persutto ferte brasolam,
40
Quae super ardentes sit bene tosta brasas;
Post hanc de caneva Bachi spinate vasellum:
Haec est carminibus digna bevanda meis.
Vrbs est in Pulia quae nunc Moschaea vocatur,
Nobilis et Romae se putat esse parem.
45
Hic mercantiae portis trafegantur apertis
Nec tantas cumulat forte Milanus opes.
Quid bregantinis Veneti grossisque maranis
Agaricum, zuccar, mel casiamque gerunt?
Quidve Zenovesus loca per longinqua caminans
50
Maiores aliis bravat habere rates?
Quid Florentini merces comprando fatigant,
Vivere qui nequeunt absque Lyonis ope?
Sed mercantiam totas Moschaea per oras
Mittit, nam muscae littora quaeque colunt.
55
Vndique musca suas fert alas, undique vivit,
Musca per Hispagnam, musca per Italiam,
Musca per Hirlandam, Guascognam, musca per altam
Vadit Alemagnam, per Scociamque volat,
Per totas Asiae discurrit musca masones,
60
Tartaricum passat musca Latina mare;
India praecipue muscarum plebe superbit,
Illic solmagno namque lusore brusat.
Musca tamen Septem non vult habitare triones:
Quo plus sol ardet, plus bona musca godit.
65
O quantum locus est infelix atque dapocus,
Qui sine muscarum vivere gente patit!
Non ibi nobilitas, non sanguis clarus habetur,
Nobilium quoniam praticat illa casas.
Non dux, non princeps, non rex, non denique papa
70
Mangiaret, ni stet musca galanta comes;
Immo piatellum vix coram rege scuderi
Praesentant, subito fercula prima capit;
Vixque Falerniaco repletur tazzia vino,
Se iacit in dulci gurgite musca prius;
75
Et licet hic moriat, tamen haec mors vita vocanda est,
Nam semet Bachi flumine sponte negat.
O bellam fozzam mortis, quam, musca, trovasti:
Non dolor in simili morte, sed humor apum est;
Soldati cupiunt in guerris fundere vitam,
80
Tu tamen hanc sortem mortis habere cupis.
Non metuis celsam regum discurrere frontem
Et reginarum labra polita basas.
Ergo laudanda est totum moschaea per orbem,
Progeniem quoniam mittit ubique suam.
85
Starat in imperio muscarum tempore longo
Rex, qui Sanguileo nomine dictus erat.
Tercentas urbes, castellos mille regebat,
Innumeras villas innumerasque rates.
Ergo sublimen dum stabat supra cadregam
90
Intra senatores, musca stafetta venit
Anxia pro cursu nigroque schitata lavacchio
Et, quod peius erat, sanguine tota rubet.
Illa spaventato vultu se portat avantum,
Smergolat et regis proruit ante pedes.
95
"Heu, quid hac indarnum - clamat -, rex, sede superbis?
Heu, quid non, heu, quid non tua fata vides?
Heu heu, nil prodest lautis squaquarare triumphis
Splumatosque super nocte iacere thoros.
Heu, male pinguenti caricas mangiamine mensas,
100
Heu, male ridendo mollia vina bibis;
Heu, male zaninos itis cazzare fabarum,
Heu, male dat schenam magra cavalla suam.
Frustra sbercigeros oculos habitatis aselli,
Frustra vos pascit stizza gratata canis.
105
Sic iuvat, heu, dulces rostro suciare bognones?
Sic iuvat, heu, crustas lambere Francigeras?
Sic iuvat excalzas villani rodere gambas?
Sic iuvat eiusdem saepe lecare bragas?
Tenditis, heu, panzam Lombardis pascere
110
Nulla potest vestros merda cavere canes.
Non est iste modus quo, rex, tua libera gens sit,
Non est iste modus quo tua regna manent;
Non est iste modus quo nostros frangimus hostes,
Non est iste modus fortificare domos.
115
Tu memorare potes exemplum Sardanapali,
Cuius vita fuit broda, libido, gula.
Inter femineas acies asinaliter usus
Nescivit pugnae tempore quid faceret.
Vulnera spadarum non oscula sunt mulierum,
120
Scutaque femineum credidit esse latus.
Ammisit regnum et, quod plus, ammisit honorem;
Femina costumis, nomine vixit homo.
Lamentabatur nimium pesare corazzam
Et nimis in testa quod gravis elmus erat.
125
Quando cavalcavit, nunc hac nunc pendidit illac
Et pectoralem credidit esse briam;
Gobbus ad arzonem palmas atacabat utrasque,
Non vir, sed plenus stramine saccus erat;
Centum staferi stabant incirca cavallum
130
Et, ne cascaret, brachia larga dabant.
Sed quando sensit trombas "taratanta" sonare,
Territus implevit se latitando bragas;
Mox armaduram stracco de corpore traxit,
Solus et errabat flendo per omne nemus;
135
Tandem aliquam formam pensans monstrare virilem,
Cum proprio panzam fodiit ense suam.
Ecce tibi sortem reminiscor Sardanapali:
Alter, ni caveas, Sardanapalus eris.
Tu stas, Sanguileo, panzam graffare daverum
140
Et nescis populi fata cruenta tui.
Proice regalem mantellum, proice sceptrum,
Vadat et in centum fracta corona micas;
Indue lugubres, decet has funebria, cappas
Reginaeque tegat nigra veletta caput.
145
Inclita de summis caschent spalleria muris,
De fundo ad cuppos sit nigra tota domus.
Vt desperatus Stigias domanda sorores:
Implentur populo Tartara cuncta tuo,
Implentur populo cui nullum mittis aiuttum,
150
Implentur populo quem prigolare sinis.
Rex formicarum - vix, heu, tibi dicere possum -,
Rex formicarum teque tuosque ruit:
Septem mille quidem longo certamine muscas
Fudit et in portu miscuit igne rates;
155
Ragnifugam nostrum caporalem carcere trusit
Quem supra furcam colla tirasse puto.
Artelaria nihil potuit sboccare balottas,
In medio quoniam lacte negata fuit.
En ego mortales accepi quinque feritas,
160
Pro quibus en fuso sanguine vita fugit".
Sic dicens animam tiratis calcibus efflat,
Abditus ocarum quem paradisus habet.
Talibus auditis rex magnum ad astra gridorem
Laxat et aurato saltat ab axe throni,
165
Qui veluti mattus sibi tundit pectora pugnis
Ac proprio sanctas squarciat ungue togas.
Muscarum subiti clamores attria complent
Totaque palmarum plausibus aula tonat.
Accurrit tota urbs, densatur ubique palazzum,
170
Constabat tanti nec bene causa mali.
Ecce maritatae squarzato crine puellae,
Qua eque suum rauco clamitat ore virum;
Ecce vocant patres natos fratresque sorellae,
Comunis vidua crescit in urbe dolor;
175
Interea centum regem cepere vasalli,
Quem stramortitum prestiter inde ferunt.
Non tantus Romam strepitus sotosora
Quando ruit Bruti Iulius ense ducis;
Nec nova Carthago cordoium tale provavit,
180
Quando se propria fudit Elisa manu.
Ergo super volucrem sbalzavit Fama cavallum
Nec trombam frifolo spiccat ab ore cavam;
In motu cilii complevit mille mearos,
Nulla datur stracco spelta vel orzus equo;
185
Per mundi totos it trombezzando paesos,
Donec eam sensit Scannacavalla procul.
Ipse tavanorum populos regit atque governat
Et sua damma soror Sanguileonis erat.
Non stetit ad badam: cugnati fata veretur
190
Et cantarellis ponere frena iubet;
Nam cantarellas solitant equitare tavani,
Quarum cullattas aurea barda tegit.
Illico tota cohors post cursum Scannacavallae
Prosequitur, celeri quo pede calcat iter.
195
A tergo veniunt cariazzi trenta feroces,
Quos scaravazzos nomine dixit Adam;
Semper colla ferunt sonitantibus alta sonais
Valisasque graves in sua terga gerunt.
Vnius in mancum mensis venere debottum
200
Implevitque aures vox gemebunda suas.
Scannacavalla madet lachrimarum fonte masellas,
Cum sua tam maestos audit orechia sonos.
Ad cortem subito staffam retinente fameio
Desmontat, scalae scandit otanta gradus.
205
Ecce venit drentum populo iam vistus ab omni,
Quo magis horrentem vox ferit alta Iovem.
Ducitur in cameram, vix pro plangoribus audit
Ac ubi Sanguileo rex erat, intus abit;
Qui tunc quantillum reposatus lumina drizzat,
210
Mox rosa quem lectu surgere fecit aqua.
Scannacavalla gravem simulavit fronte piantum
Calcatisque bono fletibus ore loquit.
"Quonam, Sanguileo, prucientia vestra recessit?
Quo mens, tam magnum quae regit imperium?
215
Non est iste animus regis, non sceptra tenentis,
Non est haec simili ciancia corona viro.
Si lagnasset enim Tamitis saeva fiolum,
Scampasset Ciri gensque caputque necem.
Hanibale mortos si tantos Roma barones
220
Flevisset, staret non petra supra petram.
Spaventant animos lachrimae, muliebris usanza est,
Quae lachrimis causa qualibet ora madet.
Nos quibus imposuit mentem natura virilem,
Fortunae prava quid sbigotimur ave?
225
Iuppiter ardenti si terras igne brusaret,
- quid ni? - summamus proelia contra Iovem.
Seu phas sive nephas, debemus regna tueri,
Non tamen ut lachrimis, sanguine sed proprio.
Troicus Aeneas patria ruinante quid egit?
230
Quaerebatne aliquo se latitare buso,
Aut pulchram uxorem brazzis currebat apertis
Stringere vel natos decrepitumve patrem?
Verum pro patriae vitam contempsit honore,
Irruit in mediis hostibus ense ferox.
235
Fecit quod potuit, donec strachedine lassus
In spallam tolto patre per arma fugit.
Semper constantes animos in corde locabat,
Quamvis tot ferret sortis inique mala.
Iam non sors illum, sed sortem subdidit ille,
240
Sprevit et insidias quas mala Iuno dabat,
Despectu tamen ille suo fabricondidit urbes
Et sua perpetuo tempore fama viret.
Diversos alios possem contare valentos,
Quorum scriptores gesta dedere libris;
245
Sufficit Aeneam vobis posuisse davantum.
Eya cito, vestram iam removete doiam,
Cessent plangores et squarciamenta capilli:
Per luctum vitam mortus habere nequit.
Sunt, sunt muscarum, sunt vendicanda flagella,
250
Formica est nostro Marte petenda cito.
In puncto mittam sexcentos mille tavanos,
Quos fecit fortes longa bataia viros:
Pars equitans usat curvas portare balestras,
Pars grossos alto more cavalcat equos,
255
Pars pede fert piccas, pars implet pulvere schioppos
Sbombardatque meum per mare multa ratis.
Ergo senatores vos omnes state lieti,
Consilium populo quod datis, accipite:
Quando lugetis, luget quoque cetera turba,
260
Quando ridetis, ridet et illa simul;
Prudenter vestro regi praestate reparum:
A vobis gioiam non capit ille pocam.
Copia muscarum si bello tanta morivit,
Quod superest vulgus ponite ne pereat."
265
Talibus exorsis animi fugiere balordi
Inque suo primo corda stetere loco;
Vergognantur enim lachrimis imitasse puellas
Et sic maturum deposuisse virum.
Postquam Sanguileo ter strinxit Scannacavallam,
270
Concilium sala congregat in media.
"Sic - inquit -, sic alta ferunt, sic alta comandant
Numina, sic sortis dat rota circuitum.
Scannacavalla suo nos multum consolat ore
Datque suus grandem sermo politus opem.
275
Dicat consilium pensatim quisque salubre,
Quod stet maioris partis in arbitrio;
Nec vos affectus nati fratrisque patrisque
Vincat, sed patriae respicietur honor.
Ragnifugam caeco formicae carcere stentant,
280
Quem scitis fortem Martis in arte ducem.
Illum constitui, postquam spiravero flatum,
Regem, bastardus sit licet ille meus.
Non id guardantes possanzam cernite vastam,
Cernite quas pulica fecit in arce provas,
285
Quando fracassavit pulicorum ter duo mille,
Fugiit et nullo Caganiellus ope;
Caganiellus enim pulicorum maximus est rex,
Ragnifughae forzas non tulit ille mei;
Scitis et in Cutica, quando duo mille pedocchios
290
Brusavit superos igne tocante polos.
Xersis in armata si dux tunc iste fuisset,
Graecia non illum praecipitasset aquis.
An dux perdendus talis, non qualis in orbem
Musca fuit, postquam nostra genia manet?
295
Parlamenta igitur vadant, veniamus ad arma,
Muscas armari bandus ubique volet.
Cum centum magnis transibimus aequora fustis:
Quaelibet est virdae scorcia longa fabae".
Dixerat et sedit "Fiat" clamante senatu,
300
"Fiat quod noster rex cupit atque iubet".
Voce favet populus, benedicunt Scannacavallam
Vnaque cunctorum mensque fidesque fuit.
Mittuntur cunctas in partes illico bandi,
Currit et ad iussos qua eque stafetta locos.
305
Contra formicas odium crudele citatur,
Illarum pasci velle cruore bravant;
Hic iurat patrem, alter vindicare fradellum
Atque volunt spadas sanguinolare suas.