Teofilo Folengo libellus epistolarum et epigrammatum, 10

Reference basis text: M. Zaggia, 1987

Editing of the digital edition: Barbara Zlobec


10. epigrama septimum ad Cingarem de Benaco

Quam bene disposuit cunctis natura facendis!

      Cingar, vin causam? Disce, quod ipse feram.

Est lacus Italiae, Benacum Brixia clamat,

      Vtilior reliquis fertiliorque lacis.

5

Avantazzati pisces mangiantur ab illo:

      Sardenae, anguillae, carpio, tenca, trutae.

Sed quid Palladio piscis valet absque liquore?

      Ex oleo pisces nonne padella coquit?

Ergo per intornum ripae densantur olivis

10

      Insulaque in mediis Sirmio possat aquis.

Nascitur hic oleum, piscis, piscator et ipsas

      Padellas ferro Brixia dives habet.

Vale Falchettumque tuum saluta.