Teofilo Folengo epigrammata, 20

Reference basis text: M. Zaggia, 1987

Editing of the digital edition: Barbara Zlobec


20. ad Falchettum

Legiadram mea stalla tenet, Falchette, cavallam,

      Quam quicumque videt percupit esse suam.

Stare parangono Gonellae nempe cavalli

      Posset, qui tantum pellis et ossa fuit.

5

Longior ipsius sex est magra schena cavezzis,

      Crustas de marzo sanguine semper habet,

Quas polmoncellos vocat ars merscaltica crustas,

      Quas de pellibovo sella vodata facit.

An sit mula quidem dubitas, an sitve cavalla:

10

      Orecchias longas tres habet illa pedes.

Zardarum dicunt duplex genus esse, quod omne

      Possidet: in pedibus prima venire solet,

Altera, quando cavat sibi frenum, meque pedestrum

      Linquens calcagnis pagat eundo viam;

15

Cursito post illam, clamo "Sta, bestia! Pru, sta!",

      Fert mea bastonem dextra, sinistra briam,

Sed potius muro tunc possem dicere "Sta! Sta!":

      Non audit, quamvis grandis orecchia patet;

Dum curro, per mille cavas, per mille zapellos

20

      Casco, nam laqueat spronus uterque pedes.

Quando cavalco illam, mihi paret habere morenas

      Et bogas pedibus rozza ribalda gerit;

Cum me scavalcat, morsu fugit inde cavato,

      Turchescos etenim vincere posset equos.

25

Et quamvis oculo nihil uno cernat, et altro

      Pochinum, numquam decidit illa tamen;

Decidit illa nihil quando sine pondere scappat,

      Sed portans aliquem tota stravaccat humi.

Incastellata est, non mancant rogna, spinellae,

30

      Denique quicquid habet digna cavalla boni,

Digna cavalla boni quod habet pro pascere, dico,

      Ergo comprandi si cui foret ullula voia,

Hanc emat et faciat, sicut usanza, provam.

      Est unum, quod sit poledrina, signale galantum:

35

Vermibus haec alios semper amorbat equos;

      Non patitur vermes senior, sed parvulus infans,

Quapropter venas ungueo saepe suas.

      Vtilitas erit haec compranti: sola valebit

Ledammo campos imboazare suos.