1.
Ad Antonium Mariam Quadrium, equitem praestantissimum, Galateae querela in morte Acidis.
Dilaniata sinus niveos Galatea, peremptum
Flebat amatorem Quadrie clare suum
Nereidum quum sacra cohors convenit, et amplum
Caerulei quicquid numinis aequor habet:
5
Huius ut afflictos animos moerore levarent,
Ac ferrent, opus est quod pietatis, opem.
Sed Galatea manus medicae aspernata levamen,
Dixisse haec madidis fertur ut imbre genis:
Este procul, procul este precor pia turba sorores,
10
Nulla levet casus officiosa meos.
Nulla meas tergat lachrymas, solantia nulla
Verba ferat, iusti causa doloris adest.
Acis amor meus, una Acis mea cura recessit,
Me miseram, miseram me, meus Acis obit.
15
Sola igitur mihi nunc Elegeia moesta querenti
Adsit et ad lachrymas defleat illa meas.
Acidis est Fauno mors immedicabile vulnus
At magis haec propria mors mihi morte gravis.
Est dolor et miserae matri mors Acidis ingens,
20
At magis haec propria morte dolenda mihi est.
Nam fuit ille quidem matrisque patrisque voluptas
Magna, sed heu maior, credite, nostra fuit.
Inde magis doleo, cogorque iterare frequenter,
Me miseram, miseram me, meus Acis obit.
25
Pulcher erat pulchris ortus genitoribus Acis,
Mensque erat in pulchro corpore pulchra magis.
Omnibus hinc dempto placuisse Cyclope probatur,
Prae reliquis placuit sed tamen ille mihi.
Ille mihi placuit, placuit Galatea vicissim
30
Illi, ita nos inter mutuus arsit amor.
Ah quoties solitus gremio requiescere nostro
Acis, et in gremio me retinere suo.
Ah quoties ulnis venientem excepit apertis
Per freta me, querula talia voce ferens:
35
Quid pelagi tantum latitas sub gurgite? Quidve
Subtrahis aspectu te mea nympha meo?
Gaudia cur tantum differs mihi reddere sueta?
Gaudia cur differs sumere sueta tibi?
Expectata diu prodis Galatea: sed oro
40
Fac citius posthac littora nostra petas.
Littora te privata petam charissime rerum?
Littora, quae nusquam te mihi dura dabunt?
Et tamen haec adeo, tuaque hic vestigia lustrans,
In gemitus solvo pectora nostra graveis.
45
Moxque domum referens humentia lumina, nostris
Aequoreas lachrymis augeo semper aquas.
Augeo semper aquas, cogorque iterare frequenter,
Me miseram, miseram me, meus Acis obit.
Nondum bisdecimum pervenerat Acis ad annum,
50
Nondum pubenti texerat ore genas.
Tempora quum subitae necis immatura subivit,
Et lapidum tectus mole premente fuit.
Heu mortis crudele genus, crudelior heu heu
Cyclops, qui tanti crimini author ades.
55
Scilicet egregium facinus, dignumque Cyclope,
Vnde gigas laudem promeruisse queat.
Commaculare feram iuvenili sanguine dextram,
Et pueri insontis dedere membra neci.
Postulat eximium victoria parta triumphum,
60
Postulat et celso summa trophaea loco.
Sed meus Acis erat, dices, rivalis: in ipsum
Iure mihi licuit fortiter esse ferum.
Non tamen hunc licuit saevissime perdere Cyclops,
Et mihi delicias surripuisse meas.
65
His etenim cogor missis iterare frequenter,
Me miseram, miseram me, meus Acis obit.
Ille utinam, qui fronte oculis tibi pessime Cyclops
Vnicus est, visus ante fuisset inops.
Acide cum nostro non me sub rupe iacentem
70
Vidisses, tanti quod mihi causa mali est.
Verum aliquis precor huc parvo post tempore saltem
Naviget, hanc adimat qui tibi lucis opem.
Qui tibi perfodiat saevum trabe lumen acuta,
Nec sint qui doleant, auxiliumve ferant.
75
Cogarisque viam gradiens tentare bacillo,
Tutus et offenso te tutus hostis eat.
Te quoque sic miseros inter tunc laeta videbo:
Haec vindicta, licet parvula, dulcis erit.
Cogor et interea lugens iterare frequenter,
80
Me miseram, miseram me, meus Acis obit.
Quid tibi mentis erat, quid erat tibi mentis inique
Cyclops, quum cuperes Acin obire meum?
Diligere informem Polyphemum an posse putasti
Me, simulac noster primus obisset amor?
85
Falsus es: hinc odium quin in te crevit, et auctum est,
Inque dies summum crescet ad usque magis.
Vt fugit accipitrem visum male tuta columba,
Te fugiam, et rabidos ut fugit agna lupos.
Acidis ad nostri liquidas mea lumina lymphas
90
Convertam, poterit me trahere inde nihil.
Acin amo post fata etiam: quia dum fuit inter
Vivos, perpetuo dignus amore fuit.
Non minus is redamat me post sua funera, iam nunc
A Cyclope sibi nulla pericla timens.
95
Sed quia corporeis amplexibus haud licet uti,
Grataque mellito verba referre sono,
Vocibus hic cogor moestis iterare frequenter,
Me miseram, miseram me, meus Acis obit.
Est animus, fluctus, undasque relinquere ponti,
100
Acidis inque mei vivere semper aquis.
Vt si ipso vivente frui mihi non datur, in quem
Saltem conversus perfluit, amne fruar.
Sic potero parte ex aliqua lenire dolorem,
Sic mea coniungam nunc quoque membra suis.
105
Sic erit ista minus mihi vox iteranda frequenter,
Me miseram, miseram me, meus Acis obit.
Sed potius dicam, latet his meus Acis in undis,
O minime miseram me, meus Acis adest.