13.
Ad Parthenium Paravicinum, optimae indolis puerum.
Haec quae misisti puer ornatissime nobis,
Ingenii specimen carmina culta tui,
Te satis ostendunt dulceis potasse liquores
Vngula queis monte sparsit equina sacrum.
5
Ardua verticibus iuga te petiisse duobus
Parnasi exclamant, Pieridumque domos.
Atque ibi te puerum monstrant cinxisse virenti,
Qua cingant pauci tempora fronde senes.
Quo minus admiror veterum tibi nomina vatum
10
Cognita, qui prius haec incoluere loca.
Caetera visa inibi non sunt puer optime certa,
Morphea sed credas imposuisse tibi.
Nigra etenim Phoebo minime sunt grata soletque hoc
Tingere Apollineus multa calore fruor.
15
Transcriptas igitur quam non agnoscimus abs te
Laudes (nam tenuis res mihi nota mea est)
Tam te exercendi ingenii quaesisse probamus
Hinc ansam, quamvis sit Niger ipse niger.
Teque admiramur potuisse e musca elephantum
20
Efficere, atque etiam vertere in alba nigrum.
Ergo macte bona puer indole perge precamur,
Digna recepturus praemia perge puer.
Doctarum Aonidum placidus chorus usque profanum
Invitant fugias vulgus, honesta colas.
25
Quae licet egregie praestes, tamen addere per se
Currenti libuit nunc mihi calcar equo.