Francesco Berni carmina, 1

Testo base di riferimento: M. Scorsone, 1995

Cura dell'edizione digitale: Daniela Marrone


1. elegia

Anser edax, clamose, quid, o, clangore protervo

      Ad dominam nobis, improbe, claudis iter?

An tu, Tarpeiae quondam custodia rupis,

      Instare armatos forte putas Senonas?

5

Non ego, barbaricus romani nominis hostis,

      In Capitolinum molior arma Iovem;

Sed foribus dominae obnixus noctem moror unam,

      Quam modo sopito est pacta puella viro.

Tu tamen ingratis clamoribus improbus instas,

10

      Et retegis sanctae dulcia furta Deae;

Furta, quibus non nocturni magis orgia Bacchi,

      Non celanda almae sacra reor Cereris.

Quid prodest mea quod custodes docta puella

      Nuper diversos egerit usque canes,

15

Ne possent longe strepitum venientis amici

      Noscere, et invisa prodere voce pedes,

Si tu pro canibus nobis convicia dicis,

      Et procul a caro limine abesse iubes?

Sic ego crediderim rictu latrasse trifauci

20

      Aegiden contra atque Amphitryoniaden,

Quem perhibent triplici post vinctum membra catena

      Spectare invitum sidera nostra canem.

Ille quidem meritas solvit pro crimine poenas,

      Dignaque crudelis supplicia invidiae;

25

At non humanas potuit Proserpina taedas

      Atque ad mortales laeta venire toros,

Taeda nempe magis mortali laeta toroque,

      Quam Ditis magno nobilis imperio.

Ah virgo infelix, carae surrepta parenti

30

      Vt coleres tristes et sine sole domos;

Vt nigri fieres coniux formosa mariti,

      Heu nimis indigno tradita coniugio!

At nos quid miseri tantum turbamus amantes,

      Cur hostes canibus anseribusque sumus?

35

Cur tantum natura illis concessit odoris,

      Quod magis in saevas debuit esse feras?

Parce, precor, volucer pulcherrime, vocibus istis,

      Et dulces potius mi fave ad insidias;

Queis possim cupidae tectis succedere amicae,

40

      Et fessa in molli membra fovere sinu.

Sic tua nobilium fugiant praecordia cenas,

      Et tua perpetuo sit satura ingluvies;

Sic, ubi Thestiadis meditatur furta puellae,

      Iuppiter in pluma se tegat usque tua.