Marco Antonio Flaminio carmina 2, 34

Testo base di riferimento: M. Scorsone, 1993

Cura dell'edizione digitale: Daniela Marrone


34. ecloga Thyrsis

Forte super tenero proiectus gramine Thyrsis

Pascentes vario mulcebat carmine tauros,

Et virides pulchram resonabant Phyllida silvae;

Cum tenues prima indutus lanugine malas

5

Affuit, et tristi sic coepit voce Menalcas.

Menalcas

Ipse quidem molli dum captas frigus in umbra,

Et tenerum fragili deducis arundine carmen,

Nos heu perpetuis obiecti fluctibus olim

Iactamur, vacuasque errando ducimus horas;

10

Ex quo praeruptis veniens ex alpibus imber

Assidua laetas foedavit grandine terras,

Quas inter placido percurrit Mesulus amne

Caeruleos densa praetextus arundine crines.

Thyrsis

Nos quoque diluvio ex illo rerum omnium egeni

15

Fugimus: at dives parvo post tempore Moeris

Hospitio excepit grato, armentique magistrum

Esse dedit, pastasque etiam numerare capellas.

Et nos Phyllis amat misere formosa puella,

Quae Satyros calamis, Phoebumque lacessere voce

20

Audeat. Hanc multos nequicquam arsisse per annos

Alconem fama est, cui quina armenta per herbas,

Et bis quinque greges altis in montibus errant.

Menalcas

Desine plura, puer. Fuit et sua cura Menalcae:

Nunc Veneris flammas, teneros nunc odit amores.

Thyrsis

25

Nos equidem terras alio sub sole iacentes

Ibimus, et Libyae steriles mutabimus agros:

Ipsa tamen dominae profugum sectetur imago,

Formosamque omnes resonabunt Phyllida silvae.

Menalcas

At memini cum forte gravis contagia morbi

30

Invasere tuas bruma veniente capellas,

Formosam nullae resonabant Phyllida silvae.

Te felix pleno circumstat Copia cornu:

Ah dolor! ipse famem dura vix glande repello.

Thyrsis

Ergo ubi funereum in cinerem pallentia membra

35

Solverit atra dies, Stygiamque innabimus undam,

Si quis amicitiae sensus tellure sub ima est,

Ergo ubi funereum in cinerem pallentia membra

Inter felices animas, et ditia regna

Tunc etiam nostrum cantabit fistula Moerim.

40

Ille sui pecoris curam mihi credidit, illi

(Quod mirere) etiam multum mea carmina curae.

Nam cum Cassategi pratis Corydonis ad ulmum

Lyctius alternis mecum certavit Amyntas,

Iudicio illius victus mihi cessit Amyntas,

45

Depositumque etiam mea fistula rettulit agnum.

Menalcas

Fortunate puer nimium, tua si bona noris!

Hic inter gelidos fontes, et pascua laeta,

Et densas corylos, sacraeque examina quercus

Felicem vacuo traduces pectore vitam:

50

At nos per varios casus miseranda sequemur

Exsilia, et toto fessi iactabimur orbe?

Nec dabitis finem, crudelia fata, laborum?

Thyrsis

Non semper gelidis effundit nubibus imbres

Iuppiter, aut vasti feriunt cava littora fluctus

55

Semper, et iratis strident Aquilonibus aurae.

Tu quoque vesano finem sperare dolori

Aude, hospes. Forsan miserum meliora sequentur.

Menalcas

Alta prius certos requiescent flumina cursus,

Grataque pascentes fugient virgulta capellae,

60

Quam fortuna modum nostris imponere damnis

Annuat, incoeptumque velit mutare tenorem.

Hoc nobis quondam memini praedicere Mopsum,

Cum mea bis septem nondum aetas viderat annos.

O pecus, o dulces quondam mea cura capellae,

65

Et semper teneris vernantia floribus arva,

Vos ego non aliquo infelix post tempore visam?

Inque peregrina moriens tellure recondar?

O potius subito pigrae telluris hiatu

Devorer; aut magno pro munere solus in altis

70

Exponar silvis Numidarum praeda leonum.

Thyrsis

Huc ades, o miserande puer; iam vesper Olympo

Surgit, et alma dies primae decedere nocti

Incipit, errantes herbosa ad flumina tauros

Ducam ego, mox saturos cogemus ovilibus agnos.

75

Hic poteris nostrum post coenam visere Moerim,

Illius et verbis aliquam sperare salutem.