47. ad Hieronymum Pontanum
Quod, HIERONYME, patriis ab oris,
Cornelique Foro procul remotus,
Nunc urbem maris incolo Hadriani
Reginam, modo Romuli superbas
5
Arces praefero, vel venusta rura
Casertae, nihil est profecto, cur me
Amantem patriae parum arbitrere.
Ante urbes alias, et ante me ipsum
Illam semper amavi, et usque amabo,
10
Dum sensum mihi caelites amandi
Concedent. Itaque ipsa magnitudo
Amoris facit, ut carere malim
Optata genitrice, quam videre
Illam armis, odiisque saevientum
15
Natorum laniatam. Acerba fata
Cives praecipites agunt, nec ulla
Tangit cura parentis efferatas
Mentes. Cur igitur colam paternos
Lares? num ut videam meis ocellis
20
Vias sanguine civium meorum
Manantes, et ubique tecta saevo
Igne ardentia? quin meas ad aures
Nefanda haec scelera, impiaeque caedes
Quando perveniunt, abire ad Indos,
25
Et ultra Oceanum opto, quo nec ipsum
Nomen dulce mihi, simulque amarum
Corneli penetret Fori, nec ulla
Ruentis patriae venire possit
Fama, quae mihi sic acerba, sic est
30
Taetra, atque horribilis, deos ut hercle
Noctes atque dies rogare pergam,
Vel servent patriam meam, vel ipsi
Dent mihi subita perire morte.