Marco Antonio Flaminio carmina 7, 4

Testo base di riferimento: M. Scorsone, 1993

Cura dell'edizione digitale: Daniela Marrone


4. argumentum psalmi III

Pater beate, quid esse caussae existimem,

Cur impio bello furens

Me persequatur immerentem civitas?

Meam salutem perditam,

5

Et derelictam populus a tua, pater,

Benignitate praedicat.

Sed quisque quod labet loquatur, tu decus,

Certumque praesidium meum es.

Numquam fidem tuam pia invoco prece,

10

Quin vocibus dexter meis

Aures benignas praebeas, et supplici

Optata dones omnia.

Ergo quieta mente utramvis dormiam

In aurem, et hostium minas

15

Ridebo vanas: nullus ullo tempore

Belli tumultus, aut ferox

Me proeliorum territabit impetus;

Non si trecentis militum

Me vallet hostis millibus, et undique

20

Mortem minentur omnia.

Exsurge, vindex scelerum, et hostium feram

Compesce vim crudelium,

Qui saepe saepiusque me gravissimis

Iam liberasti casibus.

25

Tu perdidisti Saulem, et omnes impios,

Qui belluarum immanium

Instar, salutem, et sanguinem meum hiantibus

Saevi appetebant faucibus.

Solus salutem, solus, o dulcissime

30

Pater, bona omnia sufficis:

Solus colentibus pie numen tuum

Aeterna donas gaudia.