7. argumentum psalmi XII
Benigne caelitum pater, serva, obsecro,
Opemque fer; paucissimi
Nam sunt, quibus confidere, ac possim meam
Tuto salutem credere.
5
Mendacio iam pulsa turpi veritas
Recessit alma ab urbibus,
Fidesque sanctusque pudor, et soror illius
Sinceritas amabilis.
Quod si quis umquam blandiatur, et omnia
10
Loquatur ore dulcia,
Tu vero ab illo tibi potissimum cave.
Te, lingua blanda, ab improbo
Avellat ore praepotens rerum Deus:
Tu, magna qui semper loqui
15
Gaudes, eum iratum, tuaeque vindicem
Linguae protervae sentias;
Tu qui furore percitus: "Lingua mea
Opes mihi, et potentiam,
Dicis, parabo; liberum os gero, et geram
20
Semper; quis imperat mihi?".
At haec nefandus dum nefaria evomit,
Caelestium rex maximus
Orationis impiae superbia
Commotus: "Exsurgo iam, ait,
25
Exsurgo, iamque opem salutarem affero
Benignus afflictis: mihi,
Qui vexat illos, impius poenas dabit".
Sincera verba Numinis,
Auroque puriora sunt purissimo,
30
Quod igne saepe ac saepius
Purgavit artifex, monile regio
Sponso laborans nobile.
Tu gente nos ab impia, rex optime,
Servabis, et clementiae
35
Scuto tuae firmissimo tela hostium
Longe repelles omnia.
Tuti vagantur improbi, et bonis malam
Pestem, dolosque comparant,
Contaminata mente cum vir urbibus,
40
Servire dignus, imperat.