Marco Antonio Flaminio carmina 7, 13

Testo base di riferimento: M. Scorsone, 1993

Cura dell'edizione digitale: Daniela Marrone


13. argumentum psalmi C

Vrbes, et agri, cantibus

Sonate, laeta maximo

Servite mente Numini:

Laetis adite plausibus

5

Ad atria eius aurea.

Ipse, ipse verus est Deus,

Terrae, polique conditor;

At ceterarum gentium

Non dii, sed aurum, et marmora.

10

Tu nos, pater sanctissime,

Tua benignus dextera

Finxisti: oviculae nos tuae

Sumus: tuae scientiae

Dulcissimo nos pabulo,

15

O pastor optime, nutriens

Aeterna donas saecula

Vitam beatam ducere.

Ergo Deum canamus, o

Viri, et pudicae feminae:

20

Viri, et pudicae feminae,

Adite sancti ianuas

Templi sonantes dulcia

Carmina. Sonent late omnia

Nomen Dei sanctissimum;

25

Nam dulcis, et rerum omnium

Amabilissimus est Deus.

Absumet ignis sidera,

Tellus peribit; at Dei

Mirabilis clementia,

30

Et veritas semper manent.