14. argumentum psalmi CXIII
Adeste, castae virgines, pueri integri,
Adeste, mecum laudibus
Efferte nomen Numinis sanctissimi.
Dum Sol per oras aetheris
5
Cursu volubili rotabitur, diem
Aegris ferens mortalibus;
Minora dum micabit inter sidera
Luna occidente iam die,
Ab Indo ad ultima Britanni litora
10
Illustre sit nomen Dei.
Non universis ille tantum gentibus
Sua imperat potentia,
Sed caelites, caelique supra maximum
Se tollit altus verticem.
15
Hinc pater acuto cuncta lustrat lumine:
Non stellifer quidquam polus,
Non alma quidquam terra continet, neque
Pontus eam circumvagus,
Nil pandit aer liquidus, occultat nihil
20
Crassa inferorum obscuritas,
Mortalis ullus denique nihil pectore
Servat profundo conditum,
Quod ille rector maximus caelestium
Non cernat omni tempore.
25
Ipse et potentes, mente inani lucida
Perambulantes sidera,
Vindex ad imos usque trudit inferos;
Et pauperes in infimo
Gradu iacentes principum in solio locat
30
Sua benignus dextera:
Ipse et pudicam liberorum garrulo
Hilarat puellam examine,
Quae prole sine dulci diu in tristissimo
Maerore vitam traxerat.