16. de inscriptione quindecim hymnorum qui sequuntur
Ter quinque, qui sequuntur, Hymni, Cantica
Graduum vocantur; istiusque nominis
Quae vis in isto sit loco, iam plurimi
Interpretantes protulere plurima;
5
Sed illa sic incerta, fabulosaque,
Vt ipse malim confiteri libere,
Nescire me, quod nescio. Tu, candide
Lector, quod istis continetur Canticis,
Dum diligenter explicamus, obsecro,
10
Attentum animum adhibe, tametsi inscriptio
Quid ipsa sibi velit, explicare non datur.
Nam totque tantaque poteris cognoscere
In his poetae versibus sanctissimi,
Vitam beatam maxime attingentia,
15
Vt curiosus sis licet, animo tamen
Aequo ferendum sit, quod unum hoc nescias.