Marco Antonio Flaminio carmina 8, 2

Testo base di riferimento: M. Scorsone, 1993

Cura dell'edizione digitale: Daniela Marrone


2. precatio matutina

Iam noctis umbras Lucifer

Almae diei nuntius

Terra poloque dimovet,

Simulque nos cubilibus

5

Monet relictis, pectore

Preces ab imo fundere

Ad templa summa caelitum.

Oremus ergo supplices

Fontem perennem luminum,

10

Vt sicut omnes aeris

Illustrat oras, vivido

Sic nostra corda repleat

Fulgore Sancti Spiritus,

Qui nos per haec contagia

15

Puros ab omni crimine

Traducat ad caelestium

Sedes beatas. Illius

Nutu gerantur omnia,

Cibumque sive sumimus,

20

Seu quid negotii foris

Tractamus, aut domi, intima

Seu mente quid revolvimus,

Id omne semper gloriam

Spectet beati Numinis.

25

Rector supreme caelitum,

Quae mente tota poscimus,

Haec omnibus concedito

Qui corde puro te colunt,

Et unicum Natum tuum,

30

Cum sempiterno Spiritu.