Marco Antonio Flaminio carmina 8, 14

Testo base di riferimento: M. Scorsone, 1993

Cura dell'edizione digitale: Daniela Marrone


14. dolet se iam senem fieri,
neque tamen adhuc coepisse deo ex animo servire

Eheu senecta crinibus

Iam sparsa canet, labitur

Aetas, ut unda fluminis,

Auremque vellens pallida

5

Mors admonet: Miser, ah miser,

Quousque pergis somnia,

Vmbrasque vanas persequi?

Iam iam supremi iudicis

Tribunal ad iustissimum

10

Sistere, cordis intima

Qui sensa, qui dicta omnium,

Qui facta novit omnia.

Haec vera certa iudicat

Mens, et relictis omnibus

15

Summo beato Numini

Servire totis viribus

Exoptat, ardet, nititur;

Sed heu misella sordidae

Affixa terrae, inaniter

20

Laborat. Eia age subveni,

IESV benigne, subveni,

Tuamque dextram porrige.

Tu morte mortuum tua

Olim evocasti ex inferis:

25

Nunc vita me vivum tua

Perire ne rursum sinat.

Humana fac spernam omnia,

Nudumque te nudus sequar,

Et ponderosi corporis

30

Me solve tandem nexibus;

Vt pura mens et integra

Aevo potita caelitum,

Te, sancte, et optimum Patrem,

Et sempiternum Spiritum

35

Laudare numquam desinat.

IESVS suorum supplicum

Tutela, portus, gaudium,

Quae mente tota deprecor,

Concedat: ipse gratias

40

Agam benigno Numini,

Eiusque laudes pectore

Laetante semper concinam.