Marco Antonio Flaminio carmina 9, 2

Reference basis text: M. Scorsone, 1993

Editing of the digital edition: Daniela Marrone


2. ad Cornelium Balbum

Frustra, Balbe, quid angimur,

Frustra solliciti, quid Superos prece

Delassamus inutili?

An nos terribili bellua centiceps

5

Latratu, an Tytii iecur

Exterret lacerum, aut atra novemplici

Styx infusa vado, et bonis

Quae iactat puerisque, et mulierculis

Scandens pulpita lignipes?

10

Quod tu Flaminium si satis audias,

Indulgens genio, et choris

Musarum, teneris non sine amoribus,

Omnem tristitiam, et metus

Committes zephyris in mare Caspium

15

Deportare fugacibus.

Nam si idem fuerit spiritus omnium (ut

Magnus sentit Averoes),

Ride, quid dubitas? omnia fabulae.