4. ad Septimillam
Amabo, mea cara Septimilla;
Vbi blanditiae, libidinesque,
Quas in me facere antea solebas?
Cum me delitias tuas, tuamque
5
Spem, et solatiolum tuum vocabas,
Adiurans nihil esse in orbe toto
Me venustius, elegantiusve.
En nunc Flaminius tuus redivit
Vrbinum, mea cara Septimilla,
10
Secum millia multa basiorum,
Secum illum quoque passerem elegantem
Ferens, quem in manibus tuis tenere,
Qui cum ludere saepe gestiebas.
Dic mi blanditias, libidinesque
15
In me fac, mea vita Septimilla,
Nam te plus oculis meis amavi
Semper, assidueque amare pergam,
Donec mors tenebris operta nostrum
Funesto caput ore devorabit.