34. Cassandrae Archolonianae et Francisci Quadrivii epithalamium
Venit laeta dies, cupidos quae iungit amantes,
Iam licet effractis convulso cardine claustris
Invia quae fuerant patefactis gaudia mille,
Mille dari sponsis amplexus, oscula mille.
5
Eia age magnanimum soboles; generosa Parentum
Indole virtutum insigni et probitate renidens
Cui nondum tenera roseas lanugine vestit
Prima inventa genas, Quadrivi, surge sacrumque
Sponsae limen adi, quo te pulcherrima, qualis
10
Flos novus et fragrans, quem ros enutrit adire
Iam dudum exoptat coetu comitata verendo,
Vt tibi felici iungatur numine divum,
Corporis atque animi connexu sitis ut unum,
Altero in alterius converso membra, animumque,
15
Forma, mente parens, fortuna, moribus, annis;
Heroum unde genus sobolesque simillima vobis
Exurgat, Pater atque nova iam prole subinde
Aspicias terna primos a stirpe nepotes.
O quam laeta dies cupidos quae iungit amantes;
20
Vna quae duplices animas et corpora miscet,
Vllane iam toto splendet felicius anno?
Ergo quandoquidem illa tui pars maxima primum
Ne vereare tuae tenerum decerpere florem,
Quod simul inque vicem vestri pepigere parentes,
25
Quod Pater Omnipotens coelo quod sidera cursu,
Quod sanxere sacrae leges humanaque iura,
Cassandra tibi dante pari ratione rependens
Accipet quo vobis per mutua nexa voluntas.
Vt novus accessit, cui vix dum cura ministri
30
Accipiter Cirimve levem, trepidamve Columbam
Iam cornu, rostroque valens, atque unguibus uncis
Cum ferit illato, ut manet de vulnere sanguis,
Avertitque celer praedam, quo regulus alto
Aethere suspiciens vocat omnibus, inde benigne
35
Excipitur votis laudant, mirantur et omnes
Vt bonus eximia censetur stirpe catellus,
Qui vix dum exactis bis ternis mensibus olim
Seu capream silvis agitat, seu montibus aprum,
Velocem aut campo leporem, cursuque fatigans,
40
Mordicus apprensum sine caede et vulnere leti
Expectanti affert domino laudatur, et illi
Cum domino applaudunt comites, mirantur et omnes.
Sic expers Veneris primisque Tiruncules annis,
Quem patrius timor et reverentia fida magistri,
45
Quem tutella suis dignum maioribus auxit,
Cum insignem aggreditur primaevo flore puellam
Traducitque domum, regalia tecta Parentum,
Moxque gravem validus generoso semine reddit,
Matribus atque viris iucundus et inde puellis,
50
Cuncta per ora volat laudant mirantur et omnes;
Tu quoque Amazonio Virgo dignissima coetu
Excipe iucunda venientem fronte maritum
Cui mater, Fratres, cui iunxit Avunculus ille
Ne adversere, tuae cui virginitatis honorem
55
Foedere perpetuo digne vitamque dicarunt:
Immo agite una ambo consurgite, praelia inite,
Virgineum properate ambo decerpere florem.
Alter ab alterius sibi sacra stirpe recisum
Munereque assiduo dulcem exercete iuventam,
60
Muneris assidui et dulces date pignora natos.
Effluet illa dies, cupidos quae iungit amantes,
Mutua et innuptis confundere gaudia non fas.