Benedetto Varchi appendix, 7

7. ad Caesarem Herculanum

Docte, ac strenue Caesar Herculane,

Qui praenomine tanto, itemque tanto,

Dignus nomine, Palladi, atque Marti

Carus Felsineos lares, et ipsum

5

Nequaquam exiguum, sed Arno, et ipsi

Tybri, praeside Lentio, invidendum

Rhenum duplice gloria coronas,

Ne tu, ne (rogo) tam tener, meique

Amator nimius quaerere, si non

10

Crebras, ut soleo, satisque longas

Sic, o sic utinam satis disertas,

Ad te mittito literas, eoque

Me tui immemorem putes, mihi qui

Haeres interioribus medullis

15

Ex quo non odium quidem, aut iniqua

Ira, sed ratio, piique cordis

Indignatio iusta pervenustum ex

Imis ossibus expulit Carinum,

Carinum mihi corde cariorem.

20

Nam quamvis haveam satis superque

Quod scribam, meque scriptione quidquam

Ad te dulcius est, mihique maius,

Cui dem non habeo tamen, profunda hac

Valle dum moror Alpibus propinqua,

25

Sed longe Alpibus omnibus per orbem

Quot sunt, quotque fuere, duriore,

Nec qua sit mage vasta solitudo.

His tesquis ego nec valens, nec aeger

Neuter inter utrumque somnioso

30

Totus langueo trepidus veterno,

Inter frigora saeva, staminumque

Ventorum horrisonos latens boatus.

Vror sed tamen interim, simulque

Algeo velut Aetna, Caucasusque,

35

Ferventi triplicis rigore flammae,

Sed tam dulciter, ut iuvet perire.

Hoc est ambrosia frui deorum et

Tot inter scopulos ferosque vepres

Dulci nectare coelitum potiri.

40

At tu non modo amice, sed patrone

Mi Caesar vale, mutuoque amore

Tuum dilige Varchium, quod hercle

Praeclare facis hactenus, bonoque

Bonae tam lepido, atque Bolonetto

45

Ambobus mihi carior ocellis

Nota de meliore, Zoppioque

Quo nil dulcius est benigniusque

Commendes iterum vale, atque salve.