Benedetto Varchi appendix, 24

24. ad Franciscum Vintham

Disertissime Vintha, si requiris,

Vt es non modo diligens, sed ipsa

Diligentia, plurimique amicos

Soles pendere, si requiris, inquam,

5

Vt mos est tuus, utque iam solebas,

Pro nostro veteri parique amore,

Quid ruri faciamque moliarque,

Vrbis immemor, immemorque vestri,

Quos sinu atque oculis gero, geramque;

10

Dulci hac dum potiar, brevique luce

Vnum scilicet hoc, ut neque addam

Vero, nec minuam integer, volente

Imo id saepe iubente, saepiusque

Maximo simul optimoque Cosmo.