Benedetto Varchi appendix, 25

25. ad Benedictum Varchium

Varchii, cui favet, otiumque Cosmus

Thuscorum dominus facit perenne

Vt res tradere publicas, suosque

Annales calamo elegantiori

5

Posteris queat, interim ac beate

Rus colat, procul urbe, et aula et ipsis

Quos aeque atque oculos amat, sinuque

Observans gerit, intimis amicis

Vintha, quem nimis occupat forensis

10

Vrbani quoque muneris, domusque

Conficit ratio, gravisque cura,

Vt tui memor est, eritque in aevum,

Optat sic tibi plurimam salutem

Eventumque Iubens bonum precatur.