Giovanni Pietro Astemio carmina 1, 16

16.

Aureos mihi, candide o Ronelle,

Pergis mittere et usque me obligare

Tuis officiis. Quid ipse reddam

Tibi? Caelicolas colens rogabo,

5

In dies mage ut auro et ipse abundes,

Auro nec stupeas fruare at auro

Firmo corpore, firmiore mente.