Giovanni Pietro Astemio carmina 1, 52

52.

Summovi a liquidis malos poetas,

Malos, putidulos, inelegantes,

Bonos excipiens, colo ut meus est mos.

Quod si durius impotentiusque

5

Quis fert hendecasyllabos iocosos,

Ipse se illepidum et malum fatetur.

Tacete, o nimium graves poetae,

Tam durum strepitant et infacetum

Vestri murmura carminis, periclum

10

Vt sit ne fugiat vocata Nais.